Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
145 perantis in imperatores hominum futurosque fidelium praesules antequam crucis subiret patibulum, quam posteaquam e sepulchro redivivus, gloriosus, triumphansque surrexit, revera fuit quae existentiam, supremum imperium, perpetuitatemque inamissibilem dedit suo Vicario in terra, ut portae legionesve Averni adversus Ecclesiam suam non praevalerent. — — Si institutio humana est, quare non corruit actione humana ac infernali per XVIII. amplius saecula immane, crudeliter, indesinenterque illam ad delendam percutient© quaquaversus lingua, ferro, igne ? Perierunt imperia, perierunt et regna super aurea solia fundata millionumque hominum armis protecta; perierunt scholae philosophorum paganorum, perierunt sectae antiquorum haereticorum, perierunt et deliria lutheranorum et cal- vinistarum jactitamenta hodie sexcenta in fragmenta malleata. Omnia in mundo pereunt cum homine, et opinionum commenta, et systematum theoriae, et divitiarum thesauri^ et familiarum prosperitas, et dynastarum nobilitas, et guberniorum formae et populorum mores, et nationum status. Cur ergo tot inter casus, tantas super victimas, quibus tempus, homo, Deus, mundum replent tristitia, mutantur, regenerantur, disperdunturve omnia, cur inquam, antiquitus locata Petra medio in furentium tot illam concutientium procellarum mari non perit? Quare „fragilitas cuiusdam senioris omni praesidio expoliati,“ stantis super illam, per tot saecula non corruit, sed stat, stabitque firmiter in aeternum ? Quia nimirum, „magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius: fundata enim erat supra firmam Petram. Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Super maria fundavit eam: Deus in medio eius non commovebitur; et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“ Quapropter verissime scripsit S. Leo M. *): „Sicut permanet, quod in Christo Petrus credidit, ita permanet, quod in Petro Christus instituit. . . . Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.“ Subjunctus Canon statuitur contra eos, qui negant propositam in Capite doctrinam, nempe a) quod ex ipsius Christi Domini institutione Petrus in Primatu super universam Ecclesiam debeat habere successores perpetuos, et speciatim b) quod Romani Pon- fices Petro in filio Primatu succedant jure divino. CAPUT III. DE VI ET RATIONE PRIMATUS ROMANI PONTIFICIS. Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis, et inhaerentes tum Praedecessorum Nostrorum, Romanorum Pontificum, tum Conciliorum generalium disertis, perspicuisque decretis, innovamus oecumenici Concilii Florentini definitionem, qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est, sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem 1 1) Serm. de natal, ipsins 3. alias 2.