Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

ris signi et a tyrannide vos liberavi, et urbi libertatem ac splendorem de­di,“1) tria excurrerant saecula, ex quo scripserat Paulus gentium doctor: „Romani, fides vestra annuntiatur in universo mundo“, Petri universali ministerio; 2) et ultra quinquagin­ta annos postquam Aurelianus imperator, cuius manus dum calamum teneret ad decretum exterminii Christianorum subscribendum a fulgure e coelo ad ipsius pedes delapso contenta fuerat, insigne supremi Pontificis summi in tota Ecclesia principatus dederat testimoni­um. Ducta siquidem a Paulo Samosatheno e concilio ad tribunal ethnici imperatoris ipsius causa, utrum scilicet jure de episcopatu Antiochensi dejectus fuerit a concilio, eiusque pala­tium episcopale suo successori tradi deberet; an vero ad se pertineret, cuius erat possessio, decrevit Aurelianus: „iis domum tradi debere, quibus Romanus Episcopus et itali episcopi scri­berent.“3) Quis denique, amabo, fuit qui tantam contulit auctoritatem splendoremque Anti­stiti Romano? Fideles christiani? Erant agni a pastore, jussu Christi, pascendi. Fuerunt Episcopi? Antequam existerent episcopi, jam Homo-Deus dixerat: „Supra hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: tibi Ego dabo claves regni. Quodcumque ligaveris, erit liga­tum.“ Episcopi, juxta Evangelium, erant oves gregis Christi a Pastore ab ipso instituto pa­scendae. —-----Fueruntne concilia particularia, vel concilia oecumenica, supremam pariter auct oritatem in Ecclesia universa habentia ? Primum veluti concilium particulare, et si mavis generale dicam, fuit „congregatio Apostolorum, discipulorum que, cum mulieribus et Maria ma­tre Jesu, et fratribus eius: ex omnibus erat turba hominum simul, fere centum viginti.“4 *)Et in hoc, si velis, primo concilio sola ac suprema auctoritas Petri in universam illam nascentem congregatamque Christi Ecclesiam sole clarius effulget. Sola auctoritas Petri, institutionis Jesu Christi virtute concilium legitime congregatum vult et declarat; sola ac suprema Pe­tri auctoritas, Scripturam sacram interpretans, vult et jubet subrogationem Judae apostola- tus; solaque et suprema Petri auctoritate, nullius illorum, ne unius quidem repugnantis vel contradicentis voce audita, fit electio et subrogatio novi Apostoli novique Episcopi conse­cratio prout Petrus vult ac jubet.3) Similia invenies de altero, si vis, Jerosolymitano Apo­stolorum concilio, causa quaestionis legalium Moysis Antiochiae a Paulo et Barnaba agi­tatae.6)-----Si autem nullum aliud primum, verum, legitimumque Concilium oecumenicum a gnoscis, ut revera constat ex fastis Ecclesiae catholicae, nisi Concilium Nicaenum I. tre­centorum episcoporum, auctoritate Papae Silvestris anno Christi 325. congregatum firma- tumque, scias oportet, hoc ipsius canone „Romana Ecclesia semper habuit Primatum,“7) non creari, sed contestari solemniter auctoritatis supremae Romani Pontificis in Ecclesia catholica existentia, ipsiusque constantis nuspiamve per tria saecula interrupti exercitii fidele testimonium reddi. Non ergo Patrum oecumenici I. Concilii aliorum ve per tria prima saecula particularium conciliorum ; non Praesulum dioecesanorum fideliumve omnium; non Caesarum Christianorum ethnicorum que, illorum ve urbis imperialis magni nominis voluntas vel auctoritas; sed vox, auctoritas ac voluntas Dei-Hominis, tam potenter im­1) Henrion, Hist. Eccl. T. 1. — 2) Rom. 1, 8. — 3) Eusebii Hist. Eccl. 1. 7. c. 30. — 4) Act. 1, 13—15 — 5) Act. 1, 15—26. — 6) Act. 15; 1—32. — 7) Ia Codice Caninum et Constitutionum Sacrae Sedis Aplicae, tit. 10 in­ter Opera S. Leon. edit. Migne, Patrolog. t. 56. Haec collectio canon, antiquior est illa Dionysii Exigui, et eius authenticitas comprobatur ab Epistolis Julii I. Innocentii I. Hilarii, Zosimi et Bonifacii I. Concilio Nicaeno immediatorum. Unde constat ca­non hoc Nicaenae Synodi in collectione Dionysii Exigui esse truncatum. Patet et hoc ex Concilio Chalcedon, in quo a Pascha­•ino integre lectum est, nemine PP. reclamante. Ap. Harduin. Concil. tom. 1. col. 638.

Next

/
Thumbnails
Contents