Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
140 culari bus Nostris litteris, die 18. Decembris 1871. Nr. 5700. vulgatis clarissime patet,in quibus monumenta traditionis Catholicae de infallibili Magisterio Romani Pontificis recensuimus. Ipsi Romani Pontifices in exercitio Primatus ad privilegia Petro data, suamque Petro successionem in illis, nemine refragante, provocaverunt. „Memor sum, ait Leo M. *), me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, ’cuius a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cuius fides omnes haereses destruit.“ Sub Petri nomine, velut eius successor, S. Leo dicit se praesidere. ,,Nam et inter coetera is, per quem nobis praecipue ista sunt privilegia collata, tu aliquando conversus, audivit a Domino: confirma fratres tuos . . . Ista igitur privilegia huic Sanctae Ecclesiae a Christo donata, a Synodis non donata, sed solummodo celebrata et venerationi habita,“ scripsit Nicolaus I. ad Michaelem Imper. — Non dissimiliter Joannes Papa loquitur 2): „Romanae Sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta subjicitis, et ad eius deducitis unitatem, ad cuius auctorem, hoc est Apostolorum primum, Domino loquente, praeceptum est: „Pasce oves meas.“ Successionem Romanorum Pontificum in S. Petri jura optime expressit Philippus Coelestini Papae legatus in synodo Ephesina, inquiens: „Nulli dubium, imo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum a D. N. J. Chr. Salvatore humani generis et Redemptore claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est; qui ad hoc usque tempus, et semper in suis successoribus vivit et judicium exercet. Huius igitur secundum ordinem successor, et locum tenens, sanctus beatissimusque Papa Coelestinus“ etc. 3) Ad quae Synodus, ex Orientis Episcopis potissimum consistens, non aliud respondit, quam quod in omnibus mandatum Cotlestini executioni dederit. 4) Paschasinus autem Leonis I. legatus in Chalcedonensi Synodo hanc sententiam in Dioscorum Alexandrinum pronunciavit, approbante Concilio: „Unde sanctissimus et beatissimus Archi-Episcopus magnae et senioris Romae, per nos et per praesentem sanctam synodum, una cum ter beatissimo, et omni laude digno B. Petro Apostolo, qui est petra et crepido catholicae Ecclesiae, nudavit eum tam episcopatus dignitate, quam etiam ab omni sacerdotali alienavit ministerio.“ Leo Papa cum Petro Apostolo ideo, quia huius ille est successor, cui patres Chalcedonenses acclamaverunt, dicentes: „Petrus per os Leonis locutus est“, et cui rescripserunt, id quoque imputantes Dio- scoro, quod contra Papam temere levare se praesumserit, ad quem totius Ecclesiae cura pertinet. „Et post haec omnia insuper et contra ipsum, c ui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, idest contra tuam quoque Sanctitatem, et excommunicationem meditatus est contra te, qui corpus Ecclesiae unire festinas.“ J) Nemini proinde mirum videbitur, quod jam Concilium Florentinum decreverit tamquam fidei dogma: „Pontificem Romanum successorem esse beati Petri, principis Apostolorum,-------et ipsi in beato Petro, pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. J. C. plenam potestatem traditam esse. “ 6) 12. Audiamus, quid de successione Romanorum Pontificum senserit, ac expresserit ipse Febronius, quo sub nomine latuit Nicolaus ab Hontheim, Episcopus Myriophitanus et suf- fraganeus Trevirensis, in iis, quas ddto 1-ae Novembr. 1778. ad Pium VI. exaravit litteris, et quarum ope palinodiam suorum errorum cecinit, hos sincere agnovit, et veniam Summi 1 1) ep. 22. ad Mare, et Faustum. — 2) epist. ad Justinian. — 3) alias citat. -— 4) V. Circulares. Dioec. de 18. Decemb. 1871. — 5) ibidem. — 6) Vid. citatum decretum in praedictis Circularibus Dioecesanis.