Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

139 chias, Joannes Cardin. Ptolomaeus *). Inter recentiores Stolberg, 2) Grinzel 3) et alii multi. 11. Declaratur porro eodem Capite secundo perpetuum, qualis a Christo institutus est, Primatum jugiter perdurare, idest Petrum semper vivere in suis successoribus, Episco­pis Romanae ab ipso fundatae et morte consecratae Sedis, qui — Romani nempe Episco­pi — hoc ipso, quod Petro in eius Cathedra Romana succedant, secundum Christi ipsius institutionem Primatum Petri in universam Ecclesiam obtinent. Primatus perpetuitatem as­serere idem prorsus est, ac asserere perpetuos Petri in eodem Primatu successores. Christus enim eo ipso, quod Primatum instituerit perpetuum, tulit etiam legem perpetuae successio­nis, id est voluit, ut Petrus non interrupta serie successores habeat, qui vim auctoritatem- que Primatus continiia haereditate acceptam ad finem usque saeculorum propagarent. A lege autem successionis, voluntati Christi, Primatum perpetuum instituentis, innixa, distin­guenda est successionis conditio, eo pertinens, ut determinetur, quinam prae omnibus aliis illi sint pastores seu Episcopi, qui in Primatu Petro rite succedant. De eiusmodi conditione, quum jure divino positivo nihil constet, jure autem positivo humano statui nequeat, ex facto tantum Petri, reique natura aestimari rite potest. ,.Nimirum, ut observat Schrader 4) redit illa conditio ad conjunctionem originalem Primatus cum Episcopatu Romano, seu quod idem est ad Romanum Episcopatum a Petro ad suam usque mortem Primatus juribus auctum. Reliquis ergo exclusis Petrus supremum obiens diem Romanum Episcopatum ad Primatus auctoritatem evectum suo Romae successori reliquit; ideoque ex ipsa rei natura successor eius in Romano Episcopatu, una atque simul in Primatu eidem successit, at­que usque succedit.“ Concinit Benedictus XIV.s); „Etenim quod Petrus suam Sedem stabili­ter Romae collocaverit, et Romanam regens Ecclesiam obierit, nullus qui Episcopus Roma­nus non sit, potest dici verus Petri successor, ac propterea nunquam ad eum referri possunt verba Christi Domini: „Pasce oves meas,“ Joann. 21., quibus universalis Ecclesiae curam Petro eiusque successoribus commisit.“ Et hoc est, quod universalis Ecclesiae traditione firmatur. Sane tota antiquitas rationem, cur''Romanus Pontifex Petri in Primatu successor sit, semper inde repetiit, quod ipse eidem in Episcopatu Romano, quem Petrus usque mortem tenuit, succedat. Mos est Patrum, ut cum privilegia Ecclesiae Romanae extollunt, eam Cathedram Petri appellent, vel etiam originem eius ad Petrum Apostolorum Principem, reducant. „Navigare audent ad Petri Cathedram, atque Ecclesiam Principalem, unde dignitas Sacerdotalis exorta est“, au­divimus loquentem Cyprianum. „Ego nullum primum nisi Christum sequens beatitudini tu­ae, idest Cathedrae Petri communione consocior, super illam petram aedificatam Ecclesiam scio“, scripsit S. Hieronymus ad Damasum P. Huc item referuntur illa etiam plurima Pa­trum testimonia, in quibus illi, quum de Primatiali potestate et praerogativis Romani Pon­tificis loquuntur, vel ad verba Domini ad Petrum 6) provocant, vel B. Petrum in Romano Pontifice vivere, praesidere, et per eius os loqui docent, vel titulos a verbis Christi ad Pe­trum desumptos Romano Pontifici aut Ecclesiae Romanae attribuunt, quod non modo a singulis Patribus, sed a Synodis etiam Greneralibus factum esse, e testimoniis in aliis Cir­1) de Romano B. Petri Pontificatu Romae 1867. — 2) Geschichte der Relig. Jesu Christi, p. 10. — 3) Kirchen historische Schriften 1. Band Wien 1872. — 4) de Unit. Romana T. 1. — 5) 1. 2. de Synodo Dioec. c. 1, — 6) Matth. 16, 18—- 19. — Luc. 22, 32. aut Joann. 21, 15—17.

Next

/
Thumbnails
Contents