Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
137 enim alios maioris auctoritatis testes afferre licet, si nullam Ignatius, nullam Irenaeus, nullam Origenes, nullam Tertullianus sibi vindicant fidem? Ecquis illis credat in rebus ad doctrinam spectantibus, si nullam obtinent auctoritatem in historiis? Quot religionis capita historiis non nituntur, aut illis ita saltem cohaerent, ut secerni non possint? — Ecquis apud veteres error, cui veteres non adversentur? Age vero Petrum Romae commoratum esse, haud plane unus testatur Irenaeus, unus Papias etc. sed trium primorum Ecclesiae seculorurn Patres omnes, quibus de eo loqui contigit, nec reperire est, qui vel leviter contra sentiat non solum inter eorum aetati suppares scriptores, sed neque inter proximos: idipsum enim, quod illos testatos esse vidimus, Arnobius *), Lactantius 2), Athanasius 3), Eusebius 4), Ambrosius 5), Hieronymus 6), Augustinus 7 *), Orosius s), Optatus 9), Theodore t u s 10), E pi p h a ni us n) sexcentique alii gravissimi testantur viri ab ineunte Ecclesia usque adhuc, cuiuscumque dignitatis, et gentis fuerint, Graeci etiam ipsi Schismatici, qui tamen nullum non moverunt lapidem, ut Romanae sedis auctoritatem minuerent, si potuissent, etiam labefactarent.Verum enim vero quis sibi svadeat, eos inter exstitisse neminem, qui noverit, aut voluerit tantae historiae falsitatem indicare? De re agebatur celeberrima haud clam, sed in publica luce gesta, de re, inquam, cuius recta cognitio plurimi intererat, ne lateret, ubi nam gentium ea esset Cathedra, quae unitatis, doctrinae, et communionis habenda erat centrum, qualis profecto est semper habita Romana, et ob idipsum quidem, quod Petri fuerit, unde Patres tum potissimam Petri eam dicunt, cum ceteris eminere tradunt, ut in laudatis Sanctorum Irenaei, et Cypriani locis cernere fas est, nec non in Synodis Ephesina, et Calchedonensi, apud D. Optatum Milevitanum lib. 2. contra Parmenianum, D. Chrysologum Ep. ad Eutychetem, et D. Hieronymum Ep. 57. quae est ad Damasum, ut innumera alia proximorum saeculorum praetermittam monumenta. Quamobrem mire profecto urget argumentum illud, quod ex comparatione historiae gestorum Caesaris ductum obiter superius delibavimus. Si nemo adeo temerarius unquam fuit, qui Caesarem Dictatorem fuisse, Romanumque Imperium fundasse, et in ipsa urbe mortuum esse negaret, et quia in his tradendis historici consentiunt, qui uno, vel altero post illum seculo floruerunt, et quia vox omnibus una, ilium Romanae primum eversorem fuisse libertatis, et quia quot sunt, quotque fuere Imperatores eius successores vocantur, ipsumque eius nomen acceperunt, et quia denique in hoc traditiones omnes conspirant, inscriptiones, statuae, picturae, aliaque omnis generis monumenta, quomodo nam temerarium non erit, et execrabile insani hominis delirium, vel dubitare, an D. Petrus Romae fuerit, an Romanam Ecclesiam Petrus rexerit, an Romae Nerone Principe martyrium subierit, quae item omnia fere coaevi scriptores tradunt, et innumeri deinceps semper fassi sunt cuiuscumque gentis auctores, et lapides, et aera, et picturae confirmant antiquissimae, praesertim cum Romae semper Petri ossa servata fuerint, et Romani Pontifices eius successores semper se dixerint, et tales quidem esse universus terrarum orbis una semper voce praedicaverit ? Numquid Irenaeo, Lactantio, Hieronymo, sexcentisque aliis SS. Viris, doctissimisque, minus auctorita1) Adversus Gentes lib. 2. — 2) Inst. lib. 4. cap. 11. et cap. 2. lib. De Mortibus Persecutorum, siquidem huiusce operis auctor Lactantius ipse est. — 3) Apolog. de Fuga sua, edit. Paris, a. 1698. tom. 1. p. 1. pag. 331. — 4) Hist. Eccl. 1. 2. cap. 13, 14, 15. sq. — 5) Serm. de Basilicis haereticis non tradendis. — 6) in Catalogo, et Ep. 17. ad Marcellam, et lib. 2. contra Jovin. etc. — 7) in lib. de Haeresib. cap. 1. et Epist. 165. sq. — 8) Hist. libr. 7. cap. 4. —• 9) Libr. 2. contra Parmenium. — 10) Epist. 112. ad Leonem Magnum. — 11) Haeresi 27. quae est Carpocratianorum.