Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

134 gumenta producere, sed abunde confirmatum crediderit monumentis, quae sua aetate exsta­bant. Ad liaec monumenta jam prius provocabat Caius, disertissimus ille Romanae Eccle­siae presbyter in Dialogis cum Proclo haeretico habitis. !) „Ego vero, inquit, Apostolorum tropaea possum ostendere. Nam sive in Vaticanum, sive ad Ostiensem viam pergere libet, occurrent tibi tropaea eorum, qui Ecclesiam illam fundaverunt.“ Unde merito S. Joannes Chrysost. postquam dixisset2): „Non ita coelum splendescere, quando radios suos sol ex se- se dimittit, quemadmodum Romanorum Urbs duas illas lampades (Petrum et Paulum) ef­fundens,“ quaerit :3) „Ubi enim, quaeso, Alexandri tumulus est? Ostende mihi, et dic, quo die mortuus sit? At Christi servorum vel sepulchra splendida sunt, ut quae Urbem prae- stantissimam ac regiam occuparint, et dies noti atque clari, qui festi a toto orbe celebrentur. Atque illius quidem tumulum sui quoque ignorant: huius autem barbari quoque explora­tum habent. Ab omni nempe terrarum regione peregrinationes ad limina Apostolorum quavis aetate institutas esse testis est Historia.“ „In regia Urbe Roma, ait idem S. Joan­nes Chrysost.4) missis aliis omnibus ad sepulchrum piscatoris et tentoriorum opificis accur­runt imperatores, consules, exercituum duces“, et Nicolaus 1. Papa 5) ea de causa Urbem Romam catholicam esse affirmat, quod tot millia hominum quotidie ad ipsam confluere vide­antur. Sane signa, lapides, monumenta, festa, rei ante gestae argumenta sunt apud posteros, ut regulae Critices tradidere. 6) 8. Ante saeculum XIV. ne audacissimi quidem Ecclesiae hostes, fuerint illi sive hae­retici, a Sede Apostolica damnati, sive schismatici, in dubium vocare, tanto minus negare ausi sunt D. Petri iter et martyrium Romanum. Memoratu sane dignum, ne e Graecis qui­dem Schismate a Catholica Ecclesia divulsis, quibus id commodum omnino accidisset, sibi- que et causae suae perutile, inventum fuisse aliquem, qui factum in Historia tam illustre, ac exploratum ire inficias praesumpserit. Primus, qui factum hoc negare ausus est, fuitMarsilius Patavinus, ferventibus inter Ludo vicum Bavarum et Pontificem dissidiis, factioni Ba varicae addictus, homo Aristotelicus magis, quam Christianus, qui Ecclesiam Christi secundum Aristo­telis regulas constituere, atque in libro, quem venali calamo sub titulo „defensio pacis“ exara­vit, asserere non erubuit, S. Paulum videri Episcopum Urbis Romae fuisse, et non Petrum, cum S. Lucas Paulum biennio Romae versatum testetur, Petrum non item. Inde a saeculo XVI. ingenti animi contentione Catholicos inter et Acatholicos agitata fuit quaestio de Petri in Ur­bem adventu, cathedra Episcopali et morte. Classicum inter Acatholicos cecinit Udalricus Vele- nus, contendens, Petrum nunquam Romae fuisse, sed cum Paulo Hierosolymis obiisse, cui vero mox se opposuit Gregorius Cardinalis Cortesius in eo, quem elucubravit et Hadriano VI. Summo Pontifici dedicavit Tractatu de Itinere Romano S. Petri adversus Negantem.7) Siqui­dem observante Bellarmino,s) qui deinceps Romanum Petri iter inter Acatholicos negarunt, nihil protulerint, quod ex Veleno depromptum non sit, Cardinalis Cortesii Tractatus ad re- centiorum etiam novatorum confutandas oppositiones comparatus est. Quamvis autem Pro­testandum plures S. Petrum nunquam Romae constitisse contenderent, alii tamen multi, et eruditione clariores, testimoniorum evidentia coacti, contrarium et confessi sunt, et propu- 1 1) 1. cit. — 2) homil. 32. in epist. ad Rom. — 3) homil. 26. in epist. 2- ad Corinth. — 4) homil. Qnod Christus sit Deus. — 5) epist. ad Michael. Imp. — 6) De reliquiis, sepultura, Ecclesiis et locis Romae ob memoriam SS. Petri et Pauli sacris. Vide Bosium, Arringhium, et Rossimr. De Vaticana S. Petri Confessione autem St. Borgiam. — 7) Vide eiusdem Opera omnia t. 1. Patavii 1774. — 8) op. cit.

Next

/
Thumbnails
Contents