Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
132 quam Marcum votis S. Pauli jam jam ad martyrium petrahendi respondisse, et ambos Romam properavisse dubitari nequit. Si vero Marcus circa illud tempus Romae fuit, iri Babylone fuisse non potuit, sed nec ibi esse potuit S. Petrus, qui in sua, non certe ante Neronis persecutionem, in qua et ipse et Paulus occisi sunt, scripta epistola, scribendo „salutat vos — et Marcus filius“ i. e. discipulus meus, hunc, qui tunc Romae fuit, penes se, i. e. lateri suo adhaerere clarissime indicat. ‘) Accedit, quod citata verba epistolae S. P etri nec de Baby Ione Aegypti, nec de Babylone Assyriorum, nec de tertia Babylone Seleuciae et Ctesiphontis ullo pacto in- telligi possint. Non de Babylone Aegypti, quam tunc temporis locum obscurum et castellum fuisse, in quod, tamquam in arcem munitissimam una e tribus legionibus Romanorum Aegypto in obsequio conservandae mancipatis se receperat, scribit Strabo2). Non de Babylone Assyriorum; cum enim Petrus suam epistolam scriberet, ea lapidum potius congeries, quam urbs fuit, ut testatur idem Strabo, qui eam desertam refert, 3) testatur item Diodorus 4), concinit Plinius, 5) qui ait: „in solitudinem rediit, exhausta vicinitate Seleuciae.“ De tertia autem Babylone Seleuciae et Ctesiphontis nihil sciunt antiqui Geographi. Quis jam credat Principem Apostolorum in his tam obscuris, tam desolatis locis commoratum fuisse, cum e Historia certissime constet Apostolos in urbes, frequentia civium illustres, propagandi nominis Christiani causa, non autem in vicos ac deserta oppida sese contulisse. Qui id asserunt seriores utique scriptores, observante Valesio6) omnium veterum Patrum testimoniis refelluntur. Proferant igitur fastos Ecclesiae illius, sicut nos successiones Episcoporum urbis Romae, qui post Petrum Apostolum Romanae Ecclesiae praefuerunt, ex Irenaeo aliisque proferimus. „Quae impudentia est, id quidem, quod nemo veterum dixit, temere affirmare, Petrum scilicet sedem fixisse Babylone: id vero, quod veteres omnes ecclesiastici Scriptores disertissime prodiderunt, adventum videlicet Petri in urbem Romam, pertinaciter negare.“ Sane nec Irenaeus, nec Tertullianus, qui tam solerter et libenter ad testimonium Apostolicarum provocant Ecclesiarum, quidquam norunt de Babylonica Ecclesia. Sed, quod rem conficit, est, quod nec Eusebius Caesariensis, qui origines Ecclesiarum ex antiquissimis fontibus tam accurate recenset, aliquam Ecclesiae Babylonicae mentionem faciat, manifesto indicio, quod nulla tunc exstiterit. De proprio hoc S. Petri testimonio audiamus Joann. Jos. Ignat. Döllinger, scribit ille :7) „Proprium Petri testimonium in sua prima epistola ad certitudinem elevat factum. Petrum nempe Romae fuisse.“ Non praetermittendum silentio, etiam Protestantium interpretes, doctissimos viros, Usserium, Blondellum, Casaubonum, Pearsonium, Grotium etc. sub Babylone in epistola 1. S. Petri Romam intelligere. Inter alios Grotius ait: 8) „De Babylone dissident veteres et novi interpretes. Veteres R o m a m interpretantur, ubi Petrum fuisse nemo verua Christianus dubitabit.“ Addit doctissimus Liebermann: 9) „Mirum, quanta sit adversariorum nostrorum in judicando aequitas. In Roma ethnica, omnis generis criminibus et superstitionibus foedata Babylonem non vident: quod Apostoli, quod Patres antiquissimi viderunt, non vident: at Romam christianam, ab eo imprimis tem- 1 1) V. Windiscbraann. Vindiciae Petrinae. Ratisbonae 1836. — 2) Lib. 17. — 3) Ibid.— 4) Biblioth. lib. 2. — 5) Hist. Nat. lib. 6. — 6) Annot. in Hist. Ecetes. Eusebii in libr. 2, c. 15. — 7) Christenthum und Kirche in der Zeit der Grundlegung. 2. Aufl. Regensburg 1868, p. 99. „Das eigene Zeugniss des Petrus in seinem ersten Briefe erbebt die Thatsache, dass er zu Rom gewesen sei, zur Gewissheit,“ — 8) Comment, in epist. 1. Petri, •— 9) Instit. thelog. T. 1, edit, octava Mogun- tiae 1857,