Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

i 28 Dominas Christus Jesus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eo­dem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorumPusque firma sta­bit, iugiter durare necesse est. Nulli sane dubium, imo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Eccle­siae catholicae fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo Salvatore humani generis ac Redemptore, elates regni accepit: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successori­bus, episcopis sanctae Romanae Sedis, ab ipso fundatae, eiusque consecratae sanguine, vi­vit et praesidet et iudicium exercet ’). Unde quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. Ma­net ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans su­scepta Ecclesiae gubernacula non reliquit 2). Hac de causa ad Romanam Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos- qui sunt undique fideles, ut in ea Sede, e qua venerandae communionis iura in omnes di­manant, tamquam membra in capite consociata, in unam corporis compagem coale­scerent. 3) Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divi­no, ut Beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem ; ana­thema sit.- OBSERVATIONES. 1. Hoc Capite proponitur catholica doctrina de perpetuitate Primatus B. Petri, quam Pius VI. in Brevi „Super soliditate“ sic expressit, „Petrumque singulari Christi munere p ae caeteris electum, qui------summam curam et auctoritatem in successores omni a evo prorogandam susciperet, dogma catholicum est.“ Perpetuum id dicitur, quod usque in finem sine interruptione existit; perpetuitatem itaque Primatus asserere idem est, ac asserere, Primatum in Ecclesia sine interruptione eousque exstiturum esse, quousque illa stabit. 2. Jam uatura Primatus perpetuitatem eiusdem requirit, qui non est datus Petro in ipsius Petri commodum ac honorem, sed in Ecclesiae, aeternum duraturae, utilitatem ac ministerium. „Ego elegi vos, ait Christus, 4) et posui vos, ut eatis, et fructum afieratis,“ et S. Paulus 5): „Omnia, inquit, vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas,“ cum qua Apostoli doctrina necessario cohaeret, ministeria omnia a Christo instituta, ipsumque adeo ministerium attributum Petro sive Cephae eo spectare, ut Ecclesiae utilitati prospiciatur. Quod sic explicat S. Augustinus 6): „Illud, quod Christiani sumus, propter nos est, quod autem Praepositi sumus, propter vos est.“ Ponamus jam, Primatum cum Petro interiisse, profecto non Primatus propter Ecclesiam, sed aeterna Ecclesia propter hominem, tempora­rium pastorem, a Christo fuisset instituta. Quo nihil absurdius est. Ecclesia Christi ita constituta, est usque ad consummationem saeculi duratura: 1) Cf. Ephesini Concilii Act. III. — 2) S. Leo M. Serm. III. (al. II.) cap. 3. — 3) S. Iren. Adv. ha er I. III. c. 3. et Cone. Aquilei. a. 381. inter epp. S. Ambros, ep. XI. — 4) Joann. 15, 16. — 5) 1. Cor. 3, 22. 6) Serm. seu Tract, de Pastor, c. 1,

Next

/
Thumbnails
Contents