Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
107 a e pervestigare mysteria, quae revelare nobis dignatus est clementissimus Deus, eadem- que assequi, complectique audere humanae mentis imbecillitate et angustiis, cum longissime ea vires excedant nostri intellectus.“ Porro idem Beatissimus Pater declaravit: x) „Atque illud etiam vel maxime improbandum ac damnandum, quod------humanae rationi et philo sophiae, quae in religionis rebus non dominari, sed ancillari omnino debent, magisterii jus temere attribuatur, ac propterea omnia perturbentur, quae firmissima manere debent tum de distinctione inter scientiam et fidem, tum de perenni fidei immutabilitate.“ Ipsam vero Catholicam huic errori oppositam doctrinam S.Smus idem Dominus noster proposuit et inculcavit scribens: 2) „Nunquam ratio suis naturalibus principiis ad huiusmodi dogmata (mysteria) scienter tractanda effici potest idonea. Quod si haec isti temere asseverare audeant, sciant, se certe non a quorumlibet Doctorum opinione, sed a communi, et nunquam immutata Ecclesiae doctrina recedere. Ex divinis enim litteris et SS. Patrum traditione constat, Dei quidem existentiam, multasque alias veritates ab iis etiam, qui fidem nondum susceperunt, naturali rationis lumine cognosci; sed illa reconditiora dogmata Deum solum manifestasse, dum notum facere voluit m y s t e r i u m, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus Col. 1, 26, et ita quidem, ut postquam multifariam, multisque modis olim locutus esset patribus in Prophetis, novissime nobis locutus est in Filio, per quem fecit et saecula Heb. 1, 2. . . . Deum enim nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit Joan. 1, 18. Quapropter Apostolus, qui gentes Deum per ea, quae facta sunt, cognovisse testatur, disserens de gratia et veritate — Joan. 1, 17. — quae per Jesum Christum facta est, loquimur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est,... quam nemo principum huius saeculi co- gnovit... Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum ... Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei 1. Cor. 2, 7. 8. 10. 11. Hisce aliisque fere innumeris divinis eloquiis inhaerentes SS. Patres in Ecclesiae doctrina tradenda continenter distinguere curarunt rerum divinarum notionem, quae naturalis intelligentiae vi omnibus est communis ab illarum rerum notitia, quae per Spiritum Sanctum fide suscipitur, et constanter docuerunt, per hanc ea nobis in Christo revelari mysteria, quae non solum humanam philosophiam, verum etiam Angelicam naturalem intel- ligentiam transcendunt, quaeque etiamsi divina revelatione innotuerint, et ipsa fide fuerint suscepta, tamen sacro adhuc ipsius fidei velo tecta et obscura caligine obvoluta permanent, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino. S. Joan. Chrys. Homil. 7. (9) in 1. Cor. S. Ambros, de Fide ad Grat. 1, 10. S. Leo de nativ* Dom. Serm. 9. S. Cyrill. Alex, contra Nest. lib. 3 — Ex his omnibus patet, alienam omnino esse a catholicae Ecclesiae doctrina sententiam, omnia indiscriminatim christianae Religionis dogmata esse objectum naturalis scientiae, seu philosophiae, et humanam rationem, historice tantum excultam, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam objectum proposita fuerint, posse ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire. “ Gravitas erroris, contra quem hoc in Articulo declaratur catholica doctrina nullo 1) in litteris ad Cardin. A.-Eppum Coloniensem die 15. Junii 1857. ex'iratis. — 2) Arclii-Eppo Monacensi et Frisingensi ddto 11. Decembr. 1862.