Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

104 cellitur error, qui tenet, quoad firmitatem et constantiam assensus et quoad independentiam examinis parem esse conditionem fidelium, et eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, et qui porro statuit, universim fideles catholicos licite posse in dubium vocare aut suspendere suam fidem, quam ante scientificum examen susceperunt, ita ut ab hoc exa­mine pendere debeat, utrum fides catholica ab iis retinenda, an rejicienda sit. CAPUT IV. DE FIDE ET RATIONE. Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio qui­dem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. Quocirca Aposto­lus, qui a gentibus Deum per ea, quae facta sunt, cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae per Jesum Christum facta est *), pronunciat: Loquimur Dei sa­pientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in glori­am nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit: —nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei 1 2). Et ipse Unigeni­tus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus, et prudentibus, et revelavit ea parvulis 3). Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine homi­nis ultimo; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae pro­prium ipsius obiectum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine con­tecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrina­mur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem 4). Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et ratio­nem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, ani­mo humano rationis lumen indiderit; Deus autem negare seipsum non possit, nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde potissimum ori­tur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opi­nionum commenta pro rationis effatis habeantur. Omnem igitur assertionem veritati illu­minatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus 5). Porro Ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi, mandatum accepit, fidei depositum custodiendi, ius etiam et of­ficium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi, ne quis decipiatur per philoso­phiam, et inanem fallaciam 6). Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, 1) Joaun. 1, 17. — 2) 1. Cor. 2, 7-9. — 3) Matth. 11, 25. — 4) 2. Cor. 5, 7. — 5) Cone. Lat. V. Bulla Apostolid regiminis. — 6) Coloss. 2. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents