Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

97 non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter au­ctoritatem Dei revelantis credatur; anathema sit. 3. Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri non pos­se, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem mo­veri debere; anathema sit. 4. Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narratio­nes, etiam in sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianae originem ri­te probari; anathema sit. 5. Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse liberum, sed argumentis humanae rationis necessario produci; aut ad solam fidem vivam, quae per charitatem ope­ratur, gratiam Dei necessariam esse; anathema sit. 6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catholici iustam causam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, do­nec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint; anathe­ma sit. OBSERVATIONES. 1. Primo Articulo huius Capitis prooemii instar praemittitur, hominem a Deo tam­quam Creatore et Domino suo totum dependere, et rationem creatam increatae Veritati pe­nitus subjectam, ac iccirco hominem ad plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis ob­sequium fide praestandum, obstrictum esse. Et profecto, quamprimum homo cognoscit, De­um locutum fuisse, hancque suam locutionem signis quibusdam divinitatis comprobavisse, nihil aliud restat, quam ut credat ea, quae Deus revelat, i. e. Dei verbis acquiescat, et jux­ta monitum S. Pauli1) omnem respuat altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei. Quid enim certiuá, quam Deum nec decipi, nec decipere posse? Esset namque vel ipsam Dei ideam destruere, ubi semel finxeris, posse Deum a veritate, aut veracitate recedere. Quod dum homo facit, i. e. dum intellectum omnem in captivitatem redigit in obsequium Dei loquen- tis, rationabile Deo praestat obsequium juxta monitum eiusdem S. Pauli, 2) quia ipsamet ratio monet, ac jubet omnino Deo revelanti credere, eiusque verbis, ut omnia, quae ab ipso jam acceperat lumina, ipsimet Deo humillime subjiciat, qui si religionem aliquam ho­minibus revelavit, non potest non ab iis plenum intellectus et voluntatis obsequium exige­re. 3) Quare etiam Canone correspondente damnantur, qui asserunt, ita independentem esse rationem humanam, ut ei fides imperari a Deo non possit. 2. Hoc praemisso prooemio dein declaratur, quid fides catholica sit, quum non desint inter recentiores viros doctos, qui sinistre eam interpretantur, quive in specie fidem cum scientia naturali confundunt. Describitur autem fides secundum definitionem Concilii Tri- detini Sess. VI. Cap. 6., eo tamen cum discrimine, quod ibidem fides spectetur praecise, ut est initium justificationis, hic autem, et in correspondente Canone 2. consideretur fides 1) 2. Cor. 10, 5. — 2) Rom. 12. 1. — 3) Cf. Revel, religionis vindiciae auct. Ignatio a Cruce, Neapoli, 1783.

Next

/
Thumbnails
Contents