Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

95 verbo Dei. Causa, cur etiam unanimis consensus SS. Patrum statuatur tamquam norma in­terpretationis S. Scripturae inde repetenda est, quod unanimis idmodi consensus Patrum, certa et firma sententia interpretantium aliquem S. Scripturae locum in rebus fidei et mo­rum non sit nisi consensus ipsius Ecclesiae. Nemo nescit jam in professione Fidei a Pio IV. praescripta adhibitam fuisse et adhiberi formam affirmantem: „Sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit ac te­net sancta mater Ecclesia, cuius est judicare de vero sensu et interpretatione SS. Scriptu­rarum, admitto, nec eam unquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et in­terpretabor. “ „Per se patet, verissime observat Franzelin *), Ecclesiam non dici judicem de vero sensu sive Scripturarum, sive Traditionum, quasi ipsa eis intrinsecam auctoritatem tri­bueret. Verbum Dei sive in Scripturis consignatum, sive Traditionibus constans-------— h abet auctoritatem ex sese, quia est verbum infinitae veritatis ; estque ideo universae Ec­clesiae norma credendi: Ecclesia vero sub assistentia Spiritus Sancti solum discernit ver­bum Dei ab eo, quod tale non est, et genuinum eius sensum authentice interpretatur. Non ergo constituimus Ecclesiam supra verbum Dei, ut protestantes calumniantur; sed dicimus Ecclesiam dirigi verbo Dei in credendo, sicque esse sub verbo Dei; et eandem genuinum verbi sensum infallibiliter intelligere, et singulis proponere credendum, sicque esse supra privatam fallibilem intelligentiam singulorum.“ CAPUT III. DE FIDE. Quum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ra­tio creata increatae Veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et vo­luntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis ini­tium est, Ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum ve­ritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelan­tis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apostolo, sperandarum sub­stantia rerum, argumentum non apparentium 2). Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta sci­licet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et in­finitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Quare tum Moyses et Prophetae, tum ipse maxime Christus D>'minus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de Apo­stolis legimus: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermo­nem confirmante, sequentibus signis 3). Et rursum scriptum est: Habemus firmiorem 1 1) cit. Tractat, de divina Tradit, et Script. — 2) Hebr. 11. 1. — 3) Mare. 16. 20. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents