Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVI.

63 „mo ejus - jb. Et justitia eius manet in saeculum saeculi. (Ad Laudes Antiphona): Ipse „Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph. Os justi „meditabitur sapientiam, Et lingua eius loquetur judicium. „(Oratio) Deus, qui inef­fabili providentia Beatum Ioseph Sanctissimae Genitricis tuae sponsum eligere digna- „tus es, praesta quaesumus, ut quem protectorem veneramur m terris, intercessorem „habere mereamur in coelis“. Haec volumus, mandamus decernentes has litteras No­stras firmas validas et efficaces existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceteris- que contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis Litterarum, seu exemplis etiam impressis manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo per­sonae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Pe­trum sub aunulo Piscatoris die VII. Iulii MDCCCLXXI. Pontificatus Nostri Anno Vi- cesimosexto. Loco f Signi. Pro Dno Card. Paracciani Clarelli F. Profili Substitutus. Die 22-a curr. m. animam suam, susceptis moribundorum sacramentis, Creatori reddidit acutissimis morbi doloribus diu probatus Ignatius Róth parochus Párkányensis anno aetatis 56. et sacerdotii 29, relicta, quam proprio pugno paucos ante ultimum halitum dies exaravit, testamentaria de rebus suis dispositione, quae non ad civilium dumtaxat legum amussim exacta est, sed spiritum sacrorum etiam canonum redolet, et beneficentiam testa­toris erga pauperes et pia instituta comprobat, quin suorum proximorum consanguineorum curam neglexerit. Animam defuncti sacerdotis ac fratris piis ad aram suffragiis commen­dando , pro parochiali, quod tenuit, beneficio concursum usque finem futuri mensis Se­ptembris a. h. duraturum publico. Strigonii, die 25-a Augusti, 1871. Georgius Birkés, sacerdos jubil. in annum tertium, emerit, parochus Bajtaensis post pie suscepta moribundorum sacramenta, die 21-a curr. mensis, e marasmo senili, anno aetatis 77-o placide in Domino obdormivit, cujus animam solitis ad arain suffragiis commendo. Strigonii, die 25-a Augusti, 1871. D. Andreas Budatinszky emer. VADiaconus et Parochus Lakácsensis benefici­um paroeliiale sponte ac libere resignavit, qua resignatione, quippe e causis canonicis facta, per me acceptata ac ratihabita, antelatum beneficium parochiale in vacantiam recidit, pro quo complendo concursum hisce publico, huiusque terminum in diem ultimam Septembris a. h. defigo. Strigonii, die 29-a Augusti, 1871. Neomystae pro Cooperatoribus missi: Antonius Aschenbrier Schemnicium. — Franciscus Fellner Samariam. — Joan­nes Jesztl ad Nyerges-Ujfalu. — Leonardus Lollok ad Dévény, — Josephus Kovács ad Nr. 4013. Mors Ignatii Róth parochi Párkányensis, et concursus pro parochia , quam tenuit. Nr. 4022. Obitus Georgii Birkés. Nr. 4027. Parochiale be­neficium La- kácsense con­cursui exponi­tur. Nr. 4028. Cooperatores novi et aliae in Statu per­sonali Cleri ADioecesani factae mutati­ones.

Next

/
Thumbnails
Contents