Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XI.

42 micantes, tanto ad coeli palatium ocyus properantes, victrici laurea redimitos secum perenniter regnare concesserit. Neque enim aliter decuit, quam ut in praecellentis pontificalis cathedrae throno vicissim , continuatimque sibi succedentes Ecclesiae totius Rectores universum suis orbem monumentis replerent, a quibus et certandi audaciam, et praedicandi constantiam, triumphi quoque reportandi fiduciam ceteri sumerent ecclesiarum principes et ma­gistri. Et cum quis ad liqnidum humani lance judicii, causam tanti examinis trutinare nequierit, exclamet necesse est cum Apostolo et dicat: „O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia eius, et investigabiles viae ejus-“ ! — — Non solum vero istiusmodi miranda superni arbitrii dispensatio apud antiquos quoscun­que ac primae Christianitatis cultores, verum etiam apud modernos pari libra frequentius accidisse patenter agnoscitur; dum et in Romanae Arcis Pontificibus brevioris vitae cursus, et vix dum ad primi Pastoris mensuram pertingere decernitur, et Mediolanensibus Praesu­libus perrari adscripti sunt, quibus non usque ad grandaevitatem terminus vitae praesentis decurrerit.“ Jam igitur anonymi auctoris tempore hominum mentes ea exercuit divinae provi­dentiae dispositio, qua factum est, ut nullus S. Petri successorum ad Petri in sacro Ecclesi­ae principatu amnos pervenerit. Nostris diebus reservatum est videre* Papam s. Petro in diuturnitate etiam Summi Pontificatus similem. Nimirum Sanctissimus Dominus Noster Pi­us IX. die 16. Junii h. a. vicesimum quintum summi Pontificatus sui annum complebit. Consilium fuit Altissimi, cuius judicia abyssus multa, quod die 16. Junii 1846. in Pium IX. mox in altero scrutinio electorum vota ingenti Urbis ac Orbis plausu convenirent. A Do­mino perinde factum est, ut idem Summus Pontifex, quo nullus graviores pro Ecclesia Dei labores exantlandos, nullus majores in Ecclesia gubernanda difficultates exsorbendas habu­it, inter tot curas et sollicitudines, corporis vires mirum quantum atterentes, inter tot discrimina rerum, et vicissitudines temporum octogenario licet major, quam aetatem ipsae s. Scripturae1) laborem ac dolorem esse asserunt, pleno mentis ac corporis vigore perfruatur, atque in illo haec Psaltis regii vota impleri videantur : ,,Redimit de interitu vitam tuam--------— reno­v abitur ut aquilae juventus tua.“2) In S. Sedem et huic Petrae a Christo ipso superaedifi­catam Ecclesiam nunquam atrocius bellum motum est ac nostro tempore, nunquam Sedes illa ab insolentioribus potentioribusque impetita fuit inimicis, qui licet studiis ac erroribus sint dispares, in unum tamen unius s. Petri cathedrae et Ecclesiae exterminium omnes con­spirant. Nunquam Sedes illa, si prima tria Ecclesiae secula demas, humanis omnibus prae­sidiis sic destituta fuit, prout illam hodie iis carere videmus, nempe non suae solum dereli­ctam sorti, sed insuper spoliatam, omnibus omnium catholici nominis hostium telis in ipso plane Ecclesiae centro objectam, ipsa libertate privatam, nisi liberam illam dicere velis, qucd liberrime et impune impetere, lacessire conviciis eam possit, quiscunque velit. Qui juxta temporum et Ecclesiae suae indigentias Summo Sacerdotio semper aptare consuevit homines, Ecclesiae suae vindex ac protector Deus, in haec difficillima et innumerabilium plane molestiarum tempora Pium IX. reservavit, qui inconcussa in Deum locata fiducia nunquam animum in adversis rebus dimittere, nunquam in secundis extollere, nunquam in implemento gravissimorum officiorum tepescere visus est; qui Ecclesiam Dei afflante Spi­ritu Sancto, non irruentibus in illam tempestatum fluctibus obsequendo, non ad sic di­1) Psal. 89, 10. — 2) V. Psal. 102, 4. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents