Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

VII.

29 VII. Consociationis perceptio secundum substratas isthuc rationes a 1-a Junii 1869. usque 1-am Junii, 1870. efficit 1278 fl. 54 xr., erogatio 1184 fl. 90 xr., et manentia 93 fl. 67 xr. — Procuravit autem et publice exposuit consociatio 18 caculas, 4 pluvialia, 10 pulvillos altaris, 4 bursas, 2 palliola ciborii, 2 stolas, 6 vestes ministrantium, 26 albas, 11 superpellicea pro presbyteris, 17 tobaleas cum fimbriis, 52 purificatoria, 52 pallas, 1 pacificale, 1 thuribuliim cum navicula, 1 lampadem, 8 candelabra, 2 vexilla, 3 baldachina, 1 Missale defunctorum, 1 argenteum calicem. Haec autem omnia vasa et paramenta inter Ecclesias nulla vel exigua dote pro­visas distributa sunt in Dioecesibus: Strigoniensi, Nitriensi, Jaurinensi, Cassoviensi, Neo- soliensi, Transsylvaniensi. In Archi-Dioecesi Strigoniensi 13 Ecclesiae et capellae dona perceperunt, signanter: Bátorkeszensis, Csütörtökiensis, Tallóse nsis, Hidegkúthensis, Ig- rámensis, Kilitiensis, Köbölkdtensis, Aba-Lehotaensis, Marienthalen sis, Misérdensis, Nagy- hindensis, item duae Capellae Posonii. Ex praeallatis patet, quam bene laudata Consociatio de sacris altaribus meruerit, quamobrem consociationem hanc Clero Archidioecesis impense commendo. Budae, die 14-a Martii, 1871. Nr. 1487. Consociationis SSmi Altaris Posoniensis ra­tiones et mu­nificentia erga pauperes Ec­clesias. Pro hac labii slavici et germanici statione concursus in diem 2-am Maji a. h hisce defigitur. Emolumenta sunt: 3 jug. agrorum ; hortus; liberum pascuum; ex agris Ecclesiae 6 metr. pos, siliginis; 8 fl. 40 xr. e Cassa Ecclesiae; 17 fl. 49 xr. e stola; 9 fl. 10 xr. titulo ligni focalis; 51 fl. 60 xr. fundo studiorum; 252 fl. 78 xr. titulo didactri a Communitate. Habitaculum constat duobus cubiculis, culina et camera. Libelli supplices Senatui cath. scholari Szobotistensi inscribendi exhibeantur ARD. Stephano Belicza, VADiacono et Parocho Szeniczensi. Budae, die 18 a Martii, 1871. Pro hac statione labii slavici concursus in diem 2-am Maji a. h. hisce defigitur. Emolumenta sunt: e cassis communitatum Rohov, Ribek, Rovenszko 17 fl. 85 xr.; e fundatione Arady 6 fl. 56 xr.; e fundo studiorum 7 fl. 64 xr.; e cassis Ecclesiae et capellarum 10 fl.; e stola et offertoriis 6 fl.; titulo lignorum 8 fl.; pro instructione prolium 168 fl., et 100 libones panis; pro calefactione scholae 18 fl.; ex Rohov 12'/2 metr. pos. Nr. 1555. Statio docen­tis una canto­ris in Szobo- tist concursui exponitur. Nr. 1556. Statio docentis una cantoris in Rohov va­cat.

Next

/
Thumbnails
Contents