Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
VI.
27 rentior evadere potest, si illi, de quorum emolumento agitur, viribus unitis ad eumdem societatis finem contendant, et efficaciter cooperentur. E contrario si numerus sociorum solventium de anno in annum decrescat, numerus vero pensione donandorum augeatur, fieri nullatenus potest, ut majores assignentur pensiones; quod tamen indubie fieret, si major perceptio possibilem redderet majorem erogationem. Committo porro DD. Curatis, ut pensione provisi novae huic resolutioni conformes de semestri in semestre exarent et substernant quietantias, stricte observando terminum pro levandis pensionibus praestitutum, seu quod idem est, omnes et singuli com- petentiassuas pensionales a 20-a Junii usque 10-am Julii, item a 20-a Decembris usque 10-am Januarii levare contendant. Quietantiae praeterea ex parte officii parochialis perhibeant: quietantem vivere, et extra officium esse; vel viduam in statu hoc vivere; prolium autem subsidio gaudentium annus nativitatis in contextu vel ad calcem quietantiae diserte exponatur. Cum denique observatum isthic sit: casus mortis pensionistarum, vel viduas ad alia vota transiisse, non illico significari, similes quoque casus indilate huc significandi sunt. Strigonii, die 3-a Martii, 1871. Regium internarum rerum Ministerium conscriptionem juvenum legi militandi subjacentium faciliorem reddere cupiens disposuit, ut si contingat in parochia mori juvenem infra annum aetatis 32 natum, cujus baptismus libro matriculari ejusdem parochiae insertus non est, concernens curatus officiosum de talis juvenis morte extractum matricu- larem intra octiduurn ad illum curatum promoveat, in cujus parochia juvenis ille natus est. Hic in rubrica observationum praenotet tempus, locum obitus et datum accepti extractus matricularis ; ipsum autem extractum archivo parochiae inferat. Extractus idmodi de obitu juvenum suae religionis DD. Curati in Hungária et Transsylvania vicissim ipsi directe transponere poterunt; extractus de obitu juvenum alterius religionis, item extractus de obitu illorum, qui in provinciis trans Laytam, aut in Slavonia vel Croatia nati sunt, via concernentium jurisdictionum politicarum ad locum destinationis promoveantur. Dum locus originis sive nativitatis mortui juvenis Curato ignotus est, integrum erit eidem scopo instituendae explorationis interventum politicae jurisdictionis sollicitare. Tenores antelati intimati sunt sequentes: „204. szám Magyar királyi belUgyminister. Valamennyi törvényhatóságnak. A katonai állítási előmunkálatok könnyitése, nemkülömben a védköteles személyek nyilvántartása az anyakönyvek rendszeresb vezetését igényelvén, ez érdemben m. kir. vallás- és közoktatásügyi, valamint a honvédelmi ministeriummal egyetértőleg ezennel következő intézkedést léptetek életbe. Haláleset alkalmával, a mennyiben az elhunyt finemhez tartozó egyén életkorának 32 évét még nem töltöttébe, és születése a halálozási hely anyakönyvébenbeigtatva nem találtatnék, minden anyakönyvvezető köteles az általa bejegyzett halálozásról anyakönyvi kiNr. 1283. Intimatum de obitu juvenum, qui annum aetatis 32 nondum egressi sunt.