Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
224 quoniam fundamentum, quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus: et quod t)eus statuit, firmum, validum que consistit, illeque potissimum peccat, qui Dei ordinationi resistere tentat. Privilegia inquam istius Sedis vel Ecclesiae perpetua sunt: divinitus radicata, atque plantata sunt: impingi possunt, transferri non possunt: tralii possunt, evelli non possunt. Quae ante imperium vestrum fuerunt, et permanent, Deo gratias, hactenus illibata, manebuntque post vos, et quousque Christi nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabunt immutilata. Ista igitur privilegia huic Sanctae Ecclesiae a Christo donata, a Synodis non data; sed jam solummodo celebrata, per quae non tam honor, quam onus nobis incumbit, licet ipsum honorem non meritis nostris, sed ordinatione gratiae Dei per beatum Petrum et in beato Petro simus adepti, nos cogunt, nosque impellunt omnium habere sollicitudinem Ecclesiarum Dei.“ Datum Strigonii, Festo Expectationis Partus B. M. V. die 18. Decembris, 1871. Joannes m. p. Archi-Episcopus. Errata: Corrige: pag. 166 lin. a supra 11 his ...................................................................deleatur. „ 197 „ „ 27 S. Damus.......................................................S. Damasus. 2 03 „ „ 27 Ecclesiae .......................................................Ecclesia.