Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

222 ficum ex cathedra, idest, quando omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fun­gens pro suprema sua Apostolica Auctoritate de fide aut moribus definivit, errorem vel haeresim definiverit? Ergo non quaeritur, utrum Romanus Pontifex, qua privata persona, vel qua privatus Doctor circa fidem erraverit ? Unde licet probaretur, aliquem Pontificem in errorem privatim lapsum fuisse, dum non probatur, errorem vel haeresim solemniter sive e Cathedra definivisse, veritas doctrinae non tangitur, eo minus infringitur. Nihil porro ad rem faciunt ea omnia, quae ex epistolis quibuslibet, e libris, quos Romani Ponti­fices ediderunt, priusquam ad summum Pontificatum assumpti fuissent, vel quae e fortuito ab iisdem dictis excerpuntur, et objiciuntur. De dogmaticis definitionibus, quas Romani Pontifices pro Auctoritate ediderunt, quaeritur. Jam autem quamvis Ecclesiae indigentiis sic deposcentibus, a Sede Apostolica per 18 saeculorum intercapedinem plurimae emana­verint super implicatissimis quaestionibus decisiones, nulli tamen adversariorum adusque successit, quidpiam erroris in praedictis Pontificiis sententiis ac decisionibus detegere, ut adeo jure dici possit, omnium temporum historia probatum esse, quod SS. Cyprianum et Augustinum, SS. Hormisdam et Agathonem Pontifices dixisse audivimus: ad Cathedram Petri perfidiam non habere accessum, — ipsam esse Petram, quam non vincunt superbae inferorum portae ... in Sede Apostolica immaculata est semper conservata Religio; Sedes illa per Dei Omnipotentis gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse pro­babitur. Inde a tribus circiter saeculis iisdem semper armis haec doctrina impugnatur. Ea iterum iterumque ab adversariis recoquuntur, quae a doctissimis viris dudum et fre - quenter, nec non copiose refutata ac disjecta sunt. Sane iis, quae Vigilio Papae objiciun­tur, responderunt, praeter alios Jos. Aug. Orsi,1) Petrus Ballerinius,2) Thomassinus,3) Pe­trus de Marea,4) et Aloys. Vincenzi.5) Honorii causam illustraverunt et propugnaverunt: Biner,6) Orsi,7) Bellarminus,8) Thomassinus,3) Natalis Alex.,10) Zaccaria.11) E recentissi- mis: Schneemann,12) Reinerding,'3) et Jos. Pennachi.14) Morini difficultates de praetenso lapsu aliquot, ut dicitur, Romanorum Pontificum circa ministrum Sacramenti Ordinis dissol­verunt: Orsi,'15) et Honoratus Tournelius.16) Achilles adversariorum est causa Honorii, quem vero ab haeresi recentiores inter invictis argumentis purgavit memoratus Jos. Pennachi, e cuius disputatis de sequentibus constat: 1. Sergium ad Honorium dedisse epistolam, quae aperte continet haeresim Monotheleticam. 2. Honorium e contrario binas ad eum scripsisse litte­ras absolute catholicas, quae haeresi monotlieleticae prorsus non favent. 3. Has epistolas, ut haereticas damnatas esse ab Orientalibus in Concilio VI; eosque proinde errasse in fa­cto dogmatico. 4. Eiusmodi judicium tribuendum non esse Synodo Oecumenicae; quod la­tum sit contra Romani Pontificis et occidentalis Synodi sententiam, etiamsi ei subscripse­rint Apostolicae Sedis Legati; nam et hi carebant facultatibus opportunis et necessariis, ut latae damnationi subscriberent. 5. Neque Leonem II. neque successores Pontifices la­tam in VI. Synodo contra Honorium sententiam unquam confirmasse, insuper abrogasse; cum non haeresis, sed negligentiae damnaverint; consequenter eiusmodi damnationem, prout ab Orientalibus conclamata fuit, Pontificia confirmatione carere, et nullius roboris esse. 1) De irreform. Rom. Pontif. — judicio. — 2) do vi et rat. Primat. — 3) Disp. XIX. in Synodum 5. oecum. — 4) op. eit. — 5) op. ad Orig. cit. — 6) Appar. erudit. — 7) in op. cit. — 8) De Komán. Pontif. — 9) Diss. XX. in Concil. — 10) Hist. Eccl. saec. VII. — 11) op. cit. — 12) Studien über die Honorius — Frage. — 13) Beiträge zur Ho­norius und Liberius-Frage. — 14) De Honorii I. causa in Concil. VI. Komae 1870.— 15) cit. op. — 16) cit. op.

Next

/
Thumbnails
Contents