Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
219 Domini referant Sacerdotes“ (Episcopi nempe), Pontificem, Caputque Ecclesiae a Sede Petri neutiquam secernunt. Nec aliunde, quam cum Petro, ut divinitus constituto Ecclesiae totius Primate, advenit, et per eius Successores premanet quaecumque Ecclesiae et Sedis Romanae dos ac praerogativa, ut recte observat Petrus Ballerinius: „Quidquid, ait, peculiare prae caeteris Romanae Cathedrae seu Sedi tribuitur, non aliunde, quam ex Primatus praerogativa tribuitur, quae non in alio est, quam in Romano Pontifice, qui in ea Cathedra sedet.“ Aut cui sane in mentem venire posset, Cathedram Moysis docentem,ita a sedentibus super eam Scribis et Pharisaeis sejungere, ut quae Cathedra Moysis dicit, facienda sint; quae autem sedentes super eam Scribae et Parisaei dicunt, facienda non sint ? An haec est sententia Christi dicentis: „Super Cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei, omnia quae dicunt, facite.“ Exstant quidem haud pauca Conciliorum et Patrum effata de fide, potestate, ac juribus Sedis Apostolicae, sed quae in illis metaphorice tribuuntur Sedi, intelli- genda sunt de sedente Romano Pontifice, quatenus Pontificium munus gerit ac exercet ita prorsus, sicut quae dicuntur jura Coronae aut throni de Rege intelligere et solemus et debemus. Profecto S. Hieronymus de quaestione fidei Damasum Papam consulens, ita eum alloquitur: i,Ego Beatitudini tuae, idest, Cathedrae Petid communione consocior.“ S. Hieronymo una eaderaque res fuit fides Cathedrae Petri et fides a Damaso praedicata; non distinxit inter fidem et auctoritatem Sedis, et inter fidem et auctoritatem Sedentis.1) In alio loco dicit idem S. Doctor: „Praedicationem Cathedrae Marci Evangélistáé, Cathedra Petri Apostoli Sua praedicatione confirmet“. 2) Voluit dicere, epistolam Theophili Episcopi Alexandrini contra Origenis errores editam, sua epistola confirmet Romanus Pontifex. S. Prosper scribens: „Sacrosancta beati Petri Sedes per universum orbem Papae Zosimi sic ore loquitur“. Sedi Romanae tribuit illam fidem, quam Zosimus Papa praedicat per universum mundum. S. Cyprianus: „Scripsisti etiam, inquit,4) ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium — transmitterem, ut deposita omni sollicitudine jam sciret, te secum, hoc est cum Catholica Ecclesia communicare.“ Tantum abest, ut sedentem in Sede Petri Cornelium Papam a Sede illa distingueret, ut potius innuat, communicare cum Cornelio Papa idem esse ac communicare cum Catholica Ecclesia. S. Optatus Milev. Parmenianum sic urget: 5) „Negare non potes, scire te in Urbe Roma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum Caput Petrus — in qua una Cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne cae- teri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem Cathedram alteram collocaret. Ergo Cathedram unicam, quae est prima de dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus (enumerat omnes) — Damaso Siricius, hodie qui noster est socius, cum quo nobiscum totus orbis — in una communionis societate concordat.“ Ut Parmenianum probet haereticum sic argumentatur S. Optatus: Non habet communionem cum Siricio; ergo nec cum Romana Petri Cathedra, ac proinde haereticus est. Optato idem est habere communionem cum Sedente, ac habere illam cum Sede. Zosimus Papa in causa Coelestii haeretici rescribit 6) a. 418. Carthaginensibus Patribus sic: „Quamvis Patrum traditio Apostolicae Sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius judicio disceptare nullus auderet, — tantam enim huic Apostolo canonica antiqui1) 1. super, cit. — 2) epist. ad Pammach. — 3) contra Collat. — 4) epist. ad Antonian. — 5) De Schism. Donat. Ii. II. cap. 2. et 3. edit. Migne. — 6) Labbó Concil. t. II. 10* Hieronymus. S. Prosper. I. Cyprianus. S. Optatus Milev. Zosimus Papa.