Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
217 veritas, ut virtute atque ope praepotentis Dei, nulla temporum volubilitate aut dimoveri de statu possit. Sed ista, inquies, tot nationum opinio a Christo tradita non fuit Apostolis, neve ab his ad Patres, Ecclesiamque manavit. In aliam me quaestionem, Febroni, vocas, cuius dirimendae non tibi, sed Ecclesiae Catholicae potestas inest. Illud interea vehementer miror, quod Nicetae Nicomediensis, aliorumque Graecorum e Photii schismate testimoniis ostendi confidas posse, quaenam a Patribus in coetus eius gentis Orthodoxos sit traducta sententia. Nam id si quis consideret, cur non vereatur, eo te demum deductum iri, ut ex Lutheri, Buceri, Melanchtonis, Calvini locis effici posse arbitrere, quam doctrinam Patres in Ecclesias Germanicas, Gallicanasque intulerint? Ab orthodoxis, non ab haereticis, schismaticisque, quales sunt Photiani, petendum testimonium est. Quid autem Graeci orthodoxi testentur, paulo ante vidimus.“ Ii qui definita Romani Pontificis in fidei morumque rebus infallibilitate, putant aut etiam dicunt, actum esse jam de Synodis illas posthac inutiles futuras, nec celebrandas esse, Historiam consulant, et conquiescent. Non negant adversarii, nec enim in tanta testimoniorum luce possunt, sic dicta media aetate pervulgatissimam in Ecclesia fuisse doctrinam de summa et infallibili Romani Pontificis auctoritate, et nullo tamen unquam tempore tot sunt celebrata Concilia oecumenica, generalia, provincialia, totque coactae Synodi Dioecesanae. Qui Conciliis omnia tribui volunt, audiant alias jam citatum Tobi- am Mollik, sic acute et vere disserentem: *) „Negata Romani Pontificis — irrefragabili auctoritate, nequidem ipsis generalibus Conciliis, eorumque decretis certa, et indubitata auctoritas et fides constabit; Concilia enim nisi sint generalia (oecumenica) nihil in fide irreformabiliter statuere possunt. At universalia esse, unde constabit? An ex numero Episcoporum? Sed hic nunquam certo determinari potest; cum tamen Concilii ad vere repraesentandam Ecclesiam sufficientia certissime constare deberet, ad inducendum utpote fidei divinae debitum. Dices: Quia Ecclesia Concilium illud acceptat? Sed unde id nosse possum? Dices: ab Episcopo. At unde ille novit? neque ille infallibilis est in eo cognoscendo, minus autem mihi infallibilis propositor est: omnibus adhuc Conciliis generalibus aliqui Episcopi renitebantur. Ego vero ita mecum deliberavi: Christus cum Ecclesia se futurum promisit omnibus diebus; semper igitur in ea et infallibilis et visibilis controversiarum Judex adesse debet. Cum vero Ecclesiae dispersae consensum, vel maioris etiam Concilii oecumenicitatem ex illo (Concilio) adsequi, fidelium plurimis aliquando prorsus impossibile, semper difficillimum, nunquam non tardum nimis sit; necesse est, illius inquirendi, singulisque fidelibus proponendi Judicem unum agnoscere , nec alium porro, quam Summum Pontificem, qui luculenter cunctis fidelibus proponere possit, quae sit genuina — Ecclesiae traditio; num Oecumenicum sit Concilium illud, de quo varii Episcopi varie sentiunt.“ Eos, qui doctrinalium definitionum, a Romano Pontifice editarum, vim ab Ecclesiae consensu suspendunt, sic idem auctor urget: 2) „Dicis: Pontificem solidissimam Petram in tantum, et ideo solum esse, quatenus decretis illius Ecclesia adsentitur. Verum haec soliditas, Encyclicis singulorum quoque Episcoporum, aut particularium Conciliorum convenit; quid igitur celebratae adeo soliditatis, Pontifici peculiariter inest? Ut quid sexcenties unanimi Patrum ore, soTobias Mollik. \ 1) libr. óit. Diss. 9. — 2) 1. cit. 10