Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

212 Mauclerus. <* accipe quae Petrus Aurelius (Part. 1.) de libello Richerii disserat: Quod Sorbonae partem maximam, et eam, quae in Facultate dominetur, Richeriano libello (opinionibus Pontificiae auctoritati adversis) astipulari faciunt, non judicio loquuntur, sed odio et malevolentiae instinctu; cum ex tota rei huius ab initio serie, clarissime pateat, eam paucis semper placuisse, ut in tam numeroso coetu.“ Nec defuerunt inter Sorbonicos Doctores unquam, qui Romani Pontificis infallibilitatem vindicaverunt. Ut ex multis saltem unus commemo­retur, Mauclerus, quia. 1622. edidit celebrem librum de Monarchia, in quo: f) „Jam, inquit, prae nobis in conscientia tamquam verum et catholicum ferre debemus, et animo constanti, vereque Christiano firmiter asserendo testari: Romanum Pontificem aliquid in spectantibus ad fidem, quatenus supremus universalis Ecclesiae doctor est, definire non posse, quod errore sit aliquo commaculatum. Hoc nemo Catholicorum inficiari praesumet, cum vertex scholasticorum theologorum (S. Thomas) tam clareperspicueque dixerit „aucto­ritatem res fidei definiendi principaliter in Summo Pontifice residere.“ Hanc divi Thomae sententiam S. Antoninus, Albertus Pighius, Alphonsus a Castro, Thomas Valdensis, Ekius, Melchior Can., Bannes, aliique recentis memoriae gravissimi divinae sapientiae pro­fessores amplectuntur. Insanit profecto, quisquis ille sit, qui in Ecclesia Dei, Christi Do­mini sanguine redempta, supremum illud ab omni errore liberum adesse tribunal non cre­dit, quo Synagoga non caruit, in qua judicium ac decretum magni Sacerdotis pro lege celebrabatur, proque coelesti oraculo dato divinitus habebatur.“ Caeteroquin Galliae Epi­scopi nihili pendentes aliquorum Sorbonicorum Doctorum opinionem saeculis, etiam 16. et 17. infallibilitatem Romanae Sedis et Romani Pontificis apertissime professi sunt. In ce­lebri Melodunensi Episcoporum Conventu anno 1579. asservato art. 1. decretum est: „Operam dabunt — Episcopi — et horum Vicarii, ut in omnibus Synodis omnes et singuli aperta professione eam fidem pronuncient, quam S. Romana Ecclesia, Magistra, Columna, Firmamentum veritatis profitetur, et colit; ad hanc enim propter suam principalitatem uecesse est omnem convenire Ecclesiam.“ A. 1625. Clerus Galliae congregatus, in monitis ad Archi-Episcopos art. 135. haec tradit: „Venerabuntur etiam S. Patrem nostrum Papam, Ecclesiae universalis Caput visibile, Dei in terris Vicarium, B. Petri successorem, a quo Apostolatus et Episcopatus sumpserunt exordium: ac super quem Christus fundavit Eccle­siam, illi claves Coeli tradens cum infallibilitate Fidei, quam non sine miraculo immotam in eius successoribus perseverasse usque hodiernum diem cernimus.“ A. 1650. iterum Clerus Galliarum in Comitiis generalibus congregatus alia inter ad Inno- centium X. scribit: „Scimus, ubi Caput Ecclesiae, ibi totius fidei arcem, totius et discipli­nae metropolim esse; eoque convenitur a nobis libentius, quo in Praesulum Primatis sinu Praesules, si quando illis dolet maxime a vulneribus Ecclesiae, justissimas querelas suas deponere par est.“ Denique ad eundem Papam anno 1651. scribunt Episcopi, rogantes, ut 5 propositiones Jansenii expenderet, et desuper sententiam ferret: „Majores causas ad Se­dem Apostolicam referre, solemnis Ecclesiae mos est, quem fides Petri nunquam deficiens, perpetuo jure retinere, pro suo jure postulat. — Experta est nuper Beatitudo Vestra, quantum Apostolicae Sedis in genuini capitis errore profligando valuerit auctoritas: continuo sedata est tempestas, atque ad Christi vocem venti et mare obedierunt.“ 1) T. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents