Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

207 Constat igitur tam de tempore, quo, quam de viris, qui primi contra omnem retro antiquitatem in dubium vocare ausi sunt infallibile magisterium Romani Pontifi­cis. Occasionem autem suas despumandi confusiones viris illis praebuit magnum Occi­dentis sebisma, quod Ecclesiae corpus annis quadraginta et uno discerpsit, cuiusve so­piendi causa a. 1414. convocatum est Concilium Constantiense. Quae in huius Concilii sess. 4. et 5. de Romano Pontifice statuta sunt, veri, legitimi, ac indubitati Pontificis supremae auctoritati nihil obsunt, nec quidquam contra superioritatem Summi Pontifi­cis supra Concilium Generale probant. Etenim dum Concilium illa decreta fecit, gene­rale nondum fuit, quippe quod e sola dumtaxat Joannis XXIII. Obedientia constitit. Obedientia namque Gregorii XII. nonnisi ad sessionem 14., illa autem Benedicti XIII. ad sessionem 35. primo accessit.1) Utraque vero haec Obedientia non accessit nisi ea sub expressa et a Concilio acceptata conditione, ut illud, quasi nondum legitime con­vocatum esset, a Gregorio XII., et iterum a Benedicto XIII. quoque convocaretur, quo­rum etiam convocatoriae Bullae in praedictis sessionibus lectae ac receptae fuere. Quo quidem facto Concilium luculentissime agnovit, se nonnisi inde a sessione 35. esse ge­nerale, tale proinde non fuisse, quando 4. et 5. sessionem celebravit. Porro si Concili­um, quando adhuc ex Obedientia solius Joannis XXIII. compositum erat, se jam pro generali habuisset, non potuisset admittere et recipere litteras Regis et Reginae Castel- lae hoc sub titulo Concilio a. 1416. inscriptas: ,,Ad Congregationem quatuor nationum in Constantia.“ Obedientias Gregorii XII. et Benedicti XIII. non reputavisse congrega­tam Constantiae solius Joannis XXIII. 0'oedientiam pro generali Concilio testatur Car­dinalis Turrecremata2) dicens: „Nullus dubitat, quod asserere, quod sola obedientia Jo­annis faceret Concilium universale universalem Ecclesiam repraesentans, esset temerari­um ac scandalosum aliis duabus Obedientiis.“ Idem testatur Eugenius IV.s) sic inqui- ens: „Non dixit Obedientia Gregorii, non Benedicti, quae Christianitatis pars non mo­dica erat, ante tempus conventionis plenarium fuisse Concilium, nec prius actitata, quasi Synodi Generalis plenaria auctoritate suscepit. Itaque oportuit ipsis convenientibus pri­mo ab Obedientia Gregorii, deinde ab Obedientia Benedicti novum Concilium convoca­ri; hineque universa Ecclesia concurrente, plenariam Synodi rem et nomen accepit. Quod ergo ante illum articulum ipsis a Patribus ibi considentibus áctum est, universae Ecclesiae non debet adseribi; sed eis tantum, qui ibidem considebant, et unius tantum Obedientiae Synodum faciebant.“ Certissimum insuper est, decreta in sessionibus 4. et 5. lata a Martino V. nunquam approbata fuisse, qui non approbavit alia Concilii Con- stantiensis decreta, nisi quae rite et conciliariter facta fuerunt, et ea, quae quae­stiones fidei attingebant. Constat hoc ex actis per quatuor protonotarios conscriptis sess. 45., ubi dicitur, Martiniam V. omnibus imposito silentio dixisse: „quod omnia et sin­gula decreta Constantiensis Concilii approbat et ratificababat,quae in materia fidei conciliariter statuta erant, non autem alia, neque alio modo.“ Decreta sess. 4. et 5. nullo modo approbata per Papam fuisse inde quoque elucet, quod in publico generalique Consistorio occasione appellationis, ad futu­rum Concilium per Polonos interpositae, absolute decreverit Murtinus V. „nulli fas Observan da de Concil. Constanti ensi. L 1 » [ 1) V. Concil. Germaniae t. 5. Colon. 1763. — 2) libr. de Keel. — 3) in apolog. contra Basileenses.

Next

/
Thumbnails
Contents