Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

186 Leonem II., cui mox Imperator suo et Concilii nomine scribit confirmationemque eius sollicitat; e litteris Imperatoris rursum liquet, Agathonis epistolam velut a S. Petro dicta­tam, susceptam fuisse in Concilio. „Velut ipsum Principem Apostoliéi chori , primaeque Cathedrae Antistitem contuiti sumus, mentium nostrarum oculis totius dispensationis myste­rium divinitus eloquentem . . nam ipsum totum Christum nobis sacrae eius litterae disse­rendo exprimebant, quas omnes libentibus animis sincereque accepimus, ac veluti Petrum ipsum ulnis animi suscepimus.“ Dein narrat Imperator solum Macarium Antiochenum Epi­scopum a ceteris defecisse Palribus. „Renuit enim omnino sacratissimis lit­teris Agathonis assentiri, velut in ipsum coryphaeum ac Princi­pem Petrum insaniens.“1) Tantum igitur abest, ut Concilium Oecumenicum Aga- thoni Papae factum inerrandae in fide suae Sedis asserenti, hancque inerrandam sive in- fallibilitatem a praesidio S. Petri atque imprimis a promissione Christi repetenti, atque hoc supremum et ineffallibile magisterium per fidei definitionem eamque immutabilem quam fe­cit, exercenti, contradicat, ut potius Papae in omnibus assensum praebeat. Sane omnia opti­me concinunt, Caput inter et membra, Papam et Episcopos, in Synodo congregatos nulla est differentia. Agatho dicit, Sedem Romanam esse Sedem S. Petri, Ecclesiam et Sedem illam annuente Petri praesidio nunquam a veritate deflexisse, sed illibatam finetenus per­manere ob ipsius Christi Domini divinam pollicitationem, his verbis significatam: „Ego ro­gavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu conversus confirma fratres tuos.“ Oecumenici Concilii Patres vicissim dicunt: „Summus nobiscum concertabat Apostolorum Princeps in illius successore stante super firmam fidei petram, et per Agathonem loquebatur.“ Impera­tor in Synodo praesens scribit: „Petrum in Agathone contuiti sumus, et hunc veluti Pe­trum ipsum ulnis animi suscepimus.“ De Macario vero scribit, quod Agathonis Papae fidem respuens in ipsum Petrum insanierit; contra quem ergo in sua Sede perpetuo docentem insanit, quisquis Sedis illius definitioni obedire renuit . . Dum autem S. Agatho Papa de summa suae Sedis auctoritate, consentientibus sibi 120 Episcopis, qui hoc idem asse­rebant in Synodo Romana, sic, prout audivimus, loquebatur, in illa conjectus fuit mise- rimma temporum rerumque adjuncta, in quibus Sanctissimum Dominum Nostrum Pium IX. conspicimus. Sic enim in praeeitatis ad Constantinum litteris loquitur S. Agatho: „In nostris regionibus diversarum gentium quotidie aestuat furor, nunc confligendo, nunc discurrendo, nunc rapiendo. Unde tota vita nostra sollicitudinibus plena est, quos gentium manus circumdat, et de labore corporis victus est, eo quod pri­stina Ecclesiarum sustentatio paulatim per diversas calamitates deficiendo suc­cubuit. Et sola est nostra substantia, fides nostra; cum qua nobis vivere summa est gloria;pro qua mori lucrum aeternum est. Haec est perfecta nostra scientia, ut terminos catholicaeatque apóstolicae fidei, quos usque adhuc Apostolica Sedes nobiscum et tenet, et tradit, tota mentis custodia conservemus“. Verba Christi:“) „Simon, Simon! ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sic­ut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conver­sus confirma fratres tuos“, S. Agatho in suis dogmaticis litteris sic explicat, ut tam pro­missio Petro facta, ne deficiat fides eius, quam obligatio Petro injuncta confirmandi 1) Mansi 1. c. 2) Luc. 22, 31.

Next

/
Thumbnails
Contents