Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
185 illis declaratam verbis ,,rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu conversus confirma fratres tuos“; proponit 3. effectus, quia nimirum Sedes Apostolicain fide nunquam erravit, nec errare potest, hinc repeti debet, quod eius auctoritatem semper omnis catholica Christi Ecclesia, et universales Synodi in cunctis secutae, omnes venerabiles Patres apostolicam eius doctrinam amplexi fuerint, per eamdemque velut probatissima Ecclesiae luminaria claruerint. S. Agatho itaque apertissime docet, Summum Pontificem, Petri in Primatu successorem esse infallibilem a Christo constitutum fidei magistrum, cui doctrinae consentienter in hac eadem sua epistola exponit fidem orthodoxam, et vult, ut illam Synodus generalis tamquam certissimam et immutabilem ultro amplectatur. Scribit enim ultro: „Praesentes de nostrae humilitatis ordine praevidimus dirigere ad vestrae fortitudinis vestigia (ad Synodum), quae omnium nostrorum (intelligit Episcopos cum quibus Romae prius Synodum habuit) suggestionem, in qua et Apostolicae fidei nostrae confessionem praelibavi. mus, offerre debeant, non tamen tamquam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiose proferre, simpliciter obsecrantes, ut haec eadem omnibus praedicari, atque apud omnes obtinere jubeatis. Qui vero haec confiteri noluerint, ut infestos catholicae atque apostolicae confessioni, perpetuae condemnationis reos esse censemus: nec aliquando tales in nostrae humilitatis collegio nisi correctos suscipere patimur.“ De legatis suis ibidem observat, hanc illis abs se datam fuisse instructionem, „ut nihil profecto praesumant augere, minuere vel mutare, sed traditionem huius Apostolicae Sedis, ut a praedecessoribus Apo- stolicisPontificibus instituta est, sinceriter enarrare.“ Hanc auctoritatem ac potestatem dogmaticum infallibile judicium ferendi, divino privilegio innixam, Patres huius Oe- cumenici Concilii ultro agnoverunt; in prosphonetico enim sive acclamatorio sermone Actione 18. conclamant Patres: „Summus nobiscum concertabat (adversus Macarium Antiochenum haeresis propugnatorem) Apostolorum Princeps: illius enim imitatorem et Sedis successorem habuimus fautorem, et divini sacramenti mysterium illustrantem per litteras. Confessionem tibi (Constantino Imperatori) a Deo scriptam illa Romana antiqua Civitas obtulit, et dogmaticum diem a vespertinis partibus extulit. Charta et atramentum videbatur, et per Agathonem Petrus loquebatur.“ Confirmationem stabilitae in Synodo fidei a Papa Agathone suppliciter exorant, sic scribentes: „Maximi morbi majoribus indigent auxiliis . . . Iccirco Christus Deus noster . . sapientem dedit medicum, vestram a Deo houoratam Sanctitatem, contagia haereticae luis fortiter propulsantem remediis ortho doxiae... Itaque tibi, ut primae Sedis Antistiti universalis Ecclesiae, quid agendum sit relinquimus, stanti super firmam fidei petram, perlectis vestrae confessionis litteris ... quas ut a Summo Apostolorum vertice divine praescriptas agnoscimus; per quas exortam nuper multiplicis erroris haereticam sectam depulimus . . . orthodoxae autem fidei splendidam lucem vobiscum clare praedicavimus; quam ut iterum per honorabilia vestra rescripta confirmetis, vestram oramus paternam sanctitatem“.1) S. Agatho haud multo post absolutum Concilium moritur, successorem nactus 1) Mansi 1. c. 6