Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
184 Concilium Generale VI. Concilium Generale VI. Constantinopolitanum III. In causa haeresis Monotheli- tarum de cogenda Synodo Imperator Constantinus Pogonatus egit primum cum Dono Romano Pontifice, ac dein cum huius successore S. Agathone, qui Imperatoris annuens votis Romae prius Synodum celebravit 120 Episcoporum, atque hinc misit epistolam dogmaticam ad Concilium generale inscriptam Augustis, praecipue Constantino, misit etiam quatuor legatos suos in Synodo generali praesidium tenturos, sed ipsa quoque Romana Synodus exaravit litteras iisdem Augustis inscriptas, directas tamen ad generale Concilium, quas deportaverunt quatuor Episcopi, nomine Romanae Synodi, seu potius Episcoporum occidentalium, Concilio Constantinopolitano interfuturi, quod habitum est a. 680. Actione IV. lectae sunt litterae Agathonis Papae, in quibus haec continentur: „Haec est apostolica atque evangelica traditio, quam tenet spiritualis vestri felicissimi imperii mater apostolica Christi Ecclesia. Et ideo: porrigere dignemini clementissimam dexteram apostolicae doctrinae, quam . . beatus Petrus apostolus tradidit ...........qui et spirituales oves Ecclesiae ab i pso Redemptore omnium terna commendatione pascendas suscepit. Cuius annuente praesidio, haec Apostolica eius Ecclesia nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est; cuius auctoritatem utpote Apostolorum omnium Principis, semper omnis catholica Christi Ecclesia, et universales Synodi fideliter am plectentes, in cunctis secutae sunt, omnesque venerabiles Patres apostolicam eius doctrinam amplexi, perquam et probatissima Eclesiae luminaria claruerunt; et sancti quidem doctores orthodoxi venerati et secuti sunt, haeretici autem falsis criminationibus ac derogationum odiis insecuti . . Haec est enim verae fidei regula, quam et in prosperis et in adversis vivaciter tenuit ac defendit haec spiritualis mater vestri tranquillissimi imperii, apostolica Christi Ecclesia; quae per Dei Omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit; sed ut ab exordio fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus, illibata finetenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, quam suorum discipulorum Principi in sacris Evangeliis fatus est: Petre, Petre inquiens, ecce satanas expetivit, ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum: ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consideret itaque vestra tranquilla clementia, quoniam Dominus et Salvator omnium^ cuius fides est, qui fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum suos fratres admonuit: quod Apostolicos Pontifices, meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum. “') Sic magnifice de Sedis suae summa auctoritate et praerogativis loquitur S. Agatho Papa, prout in superioribus Hormisdam in sua fidei formula audivimus. Ipse quoque proponit 1. factum, nimirum „Ecclesia sive Sedes Apostolica nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexit,“ nec unquam a tramite Apostolicae traditionis errasse probabitur, sed nec unquam haereticis novitatibus depravata succubuit; proponit 2. causas facti: annuens Petri praesidium, omnipotentis Dei gratiam, et promissionem Christi 1) Mansi Coneil. nov. Collect, edit. t. 11. Florent.