Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

181 D. N. J. C. praetermitti sententia dicentis : Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus: quia in Sede Apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio. De hac gitur fide non cadere cupientes, et Patrum sequentes in omnibus constituta, anathematiza­mus omnes haereses (quae hic recensentur). Quapropter sicut praediximus, sequentes in omnibus Sedem Apostolicam, et praedicamus omnia, quae ab ipsa praedicata sunt: et pro- pterea spero in una communione vobiscum, quam Apostolica Sedes praedicat, me futurum, in qua est integra christianae religionis, et perfecta soliditas, promittentes in sequenti tem­pore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est in omnibus non consentientes Sedi Apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quodsi in aliquo a professione mea deviare tentavero, his, quos condemnavi, per condemnationem propriam consortem me esse profiteor“.1) Huic professioni fidei subscripserunt primo Episcopi Epiri, in Synodo congregati, dein provinciarum Dardaniae, Illyrici et Thraciae, tura Joannes Constantinopolitanus Patriarcha cum caeteris Patriarchis, et ingenti numero Episcoporum et Archimandritarum, Episcopi Hispaniae et ipse Justinianus Imperator. Hanc fidei formulam Hadrianus II. proposuit Patribus Concilii generalis VIII-Hadrianus II. Constantinopolitani IV., quo in Concilio nemo Patrum considere permissus est, quin prius huic professioni subscripsisset, quae cum Actione 1. legeretur, tota Synodus exclamavit: „Juste et convenienter, lectus nobis libellus, expositus est a S. Romana Ecclesia, et propte- rea in omnibus placet.“ 2) Hadrianus II. seu potius eius praedecessor Nicolaus I. in for­mula Hormisdae pressius dumtaxat aliqua exposuit, signanter in hac posteriori professi sunt Patres: „Haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica imma­culata est semper conservata Religio et Sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes, et Patrum et praecipuae Sancto­rum Sedis Apostolicae praesulum sequentes in omnibus constitu­ta.“ Unde patet in substantia nihil discriminis intercedere inter formulam, prout illam Hor- misdas praescripsit, et prout eamdem Hadrianus II. proposuit. Jam qui hanc fidei formulam amplexi sunt, illi apertissime profitebantur 1. factum, in illa expressum, nimirum: in Sede Apostolica immaculatam semper conservatam esse Religionem et sanctam celebratam doctri­nam, seu aliis verbis: Petri successores Romanos Pontifices a vera fide nunquam defecisse; profitebantur 2. facti huius in formula expressam causam: promissionem nempe divinam, his Christi verbis expressam: „Tu es Petrus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam“; profitebantur denique etiam ipsum jus sive constans privilegium inerrantiae Ro­manae Sedis; allatis enim formulae verbis conservatio immaculatae catholicae religionis et celebratio sanctae doctrinae veluti effectus declaratur necessariae et mutari nequeuntis causae, promissionis nimirum Christi; ita ut vi eiusdem promissionis, quae constans, et immutabilis manet, quousque durat petra, supra quam Salvator suam fundavit Ecclesiam immutabiliter in Apostolica Romana Sede divino jure conservetur catholica religio et san­cta celebretur doctrina. De hoc fidei libello adnotat Bossuetus 3): „Atque haec profes­sio ab Hormisda Papa dictata ab omnibus Episcopis orientalibus, eorumque antesignanis Constantinopolitanis Patriarchis est recepta. Qua de re Occidentales Episcopi praesertim 1 1) Labbe Concil. t. 8. Harduiu Act. Concil. t. 2. — 2)Mansi Concil.t. 16. — 3) Defens. declarat. 1. 10. al. 15. c. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents