Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
178 Concil. Chalcedon. vestra Sanctitas consideret: qui Sanctitatem vestram hortatus est, non quasi ignorantem docens, sed tamquam gnarum commonefaciens, ut ea, quae dudum antea definire et nunc in memoriam revocare dignatus est, juxta communis fidei regulam, catholicaeque Ecclesiae utilitatem ad finem numeris omnibus absolutum deduci jubeatis.“ Litterae Coelestini religiosissime susceptae sunt a Concilio, propterea Philippus legatus dixit: ,.Gratias agimus sanctae — Synodo, quod litteris S. Beatique Papae nostri vobis recitatis, sanctos cantus, sanctis vocibus vestris, sancto Capiti vestro, sanctis etiam acclamationibus exhibueritis. Non enim ignorat vestra Beatitudo, totius fidei vel etiam Apostolorum Caput esse Beatum Apostolum Petrum , nimirum in successoribus etiam suis; alioquin adducta ratio nihil ponderaret.“ S. Coelestmi de Nestorii haeresi, ipsius depositione sententiam pro regula ab Episcopis habitam fuisse, declaravit in Synodo Firmus Caesareae Cappadociae Episcopus: „Apostolica, inquit, et Sancta Sedes Coelestini, — per litteras, quas ad riligiosissimos Episcopos, ad Cyrillum Alexandrinum, et Juvenalem Hierosolymitanum, et Rufum Thessalonicensem, nec non ad sanctas Constantinopolis et Antiochiae Ecclesias misit, etiam ante de praesenti negotio sententiam regulamque praescripsit, quam nos quoque secuti . . . formam illam executioni mandavimus, canonicum apo- stolicumque judicium in illum (Nestorium) proferentes.“ Sententia Coelestini executioni data est Act. 2., in qua Patres sic pronunciar.int: „Coacti per sacros canones, et epistolam Sanctissimi Patris nostri, et Comministri Coelestini, Romanae Ecclesiae Episcopi, et la- chrimis subinde perfusi, ad lugubrem hanc contra eum sententiam necessario venimus.“ „Justam esse sanctae Synodi sententiam demonstravit universorum Deus per litteras Coelestini religiosissimi Episcopi“ dixit Theodorus Ancyranus Episcopus. Agnoverunt Patres Romanum Pontificem tamquam Caput fidei, agnoverunt eius in edendis fidei de finitioni birs auctoritatem, cui omnes parere debeant, quae proinde ab errore immunis esse debet. Non poterant se coactos censere ad deponendum Nestorium, nisi se coactos agnovissent ad damnandum ipsius errorem. Ad hunc damnandum impulsos se dicunt per epistolam Papae, ad deponendum haereticum per sacros canones, qui ad errorem Nestorii referri nequeunt, quia nulli de hoc errore exstabant canones. De his omnibus videantur Acta Concilii Ephesini.1) Nestorius duas in Christo statuit personas, Eutyches vero utramque'in Christo naturam miscuit docens: duas fuisse in illo naturas ante unitionem, unicam postea. S. Flavianus, Episcopus Constantinopolitanus coacto Concilio, Eutychetem tamquam haereticum damnavit. Ab hac sententia is appellavit ad S. Leonem Papam; ad quem Flavianus quoque retulit de actis contra Eutychetem, interpositis precibus, ut S. Leo per propria scripta dignaretur sententiam damnationis contra illum proferre. „Causa enim, inquit, eget solummodo vestro solatio atque defensione; qua debeatis consensu proprio ad tranquillitatem et pacem cuncta perducere. Sic enim h aer esis, quae exsurrexit, et turbae, quae propter eam factae sunt, facillime destruentur, Deo cooperante, per vestras sacratissimas litteras. Removebitur autem et Concilium, quod fieri divulgatur, quatenus nequaquam ubique sanctissimae turbentur Ecclesiae.“2) Si Flaviano persuasum non fuisset, judicio Romani Pontificis plene dirimi quaestiones fidei, esse proinde illud irrefragabile, non scripsisset sententiam 1) Mansi Collect. Coucil. t. 4. et Labbe t. 3. — 2) V. Mansi 1. c. t. 5.