Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

172 Barlaamus Hieracensis. Georgius Trapezuntinu les enim beatas voces non secundum utique sortem Apostolorum Principi solum circum, scripsit, et definivit, sed per eum ad omnes, qui post illum secundum ipsum efficiendi erant Summi Pastores, et divinissimi, sacrique Pontifices senioris Romae transmisit. Et ideo ab olim, et prisco tempore in exorsis haeresibus et praevaricationibus Eradicato­res et Interemptores malorum zizaniorum, et labefactorum, et penitus insanabiliter aegro­tantium membrorum multi multoties facti sunt eorum, qui sanctitatem, et summam pa­ternitatem tuam illic praecesserunt, scilicet Principis Apostolorum, et illius zelum in fide, quae secundum Christum est, imitantur.“ Qui ipse errori in fide Christi obnoxius est, eradicator et interemptor haeresum esse nequit, manifesto igitur S. Ignatius Romani Potificis supremam potestatem, sed et inerrantiam agnoscit. Barlaamus Hieracensis Episcopus de unione utriusque Ecclesiae Latinae et Graecae circa a. 1303. varias scripsit litteras, ‘) in quibus Romani Pontificis summam au­ctoritatem, et in docendo infallibilitatem profitetur. In Epistola I. inquit: „Cum divina pro­videntia nihil inordinatum dimittat, omnisque multitudo ordine per se careat, nisi reducatur ad unum principium; pluralitas enim principiorum et carentia principii similis sunt inordi­nationis, Romanae gentis universa multitudo sub uno est ordinata principio: Ecclesia vide­licet Romana et eius Praesule, quem omnes honorant, non tamquam armis et vi, sed tam­quam a Domino Christo ordinatum.... illius mandata omnes non tamquam Apostolica tan­tum, verum etiam dominica scripta recipiunt et adorant--------et omnes ab illo corrigi sua e t retractari suscipiunt.“ Loquitur dein de malis ex anarchia et polyarchia Graecorum ex­ortis. In Epist. 2. causam adfert, a qua repetendum, quod in remotioribus a Romana Sede regionibus haereses emerserint, non autem Romae et circa Romam: „Quod, inquit, in ma­china universi contingit, quod quae longinquius a Deo distant, procliviora sunt ad peccan­dum, et minus determinata et mutabiliora: quae vero propinquiora sunt, eadem in bono permanentiora et stabiliora et magis determinata: idem in Ecclesia etiam profecto contingit. Plurimae enim et teterrimae haereses in partibus, magis a Romana distantibus ortae sunt: Romae vero vel prope authores haeresis facti non sunt. Matre enim Ecclesiarum omnibus veritatis radios emittente, profecto contingebat propinquiores magis, quam longinquiores illuminari. “ Item: „Et ex illa quidem (Romana) Ecclesia nulla haeresis superioribus temporibus ortum habuit: nulla vero aliunde ortarum occidit sine illius pro videntia.“ Et in alia Epistola resol­vit dubium, an solius etiam Romanae Ecclesiae fides necessai’io amplectenda sit, an vero insuper Generalis Concilii siyp totius Ecclesiae auctoritas requiratur? „Necessarium autem, inquit, ar­bitror, adhuc et illud tibi ostendere, quod licet tria dixi superius esse, quae coegerunt me cre­dere et ex Filio Spiritum Sanctum procedere: hoc est: multos magnorum Sanctorum hoc aper­tissime tradere: matrem Ecclesiarum (Romanam) hoc semper dicere : per Generale etiam Concilium hoc fuisse affirmatum: tamen quodlibet horum sine aliis per se visum, non habent reliqua duo opposita, satis se habere considero, ut idipsum credatur.5) Georgius Trapezuntinus e saeculo XV. „Credendum est, inquit, fieri non pos­se, ut Romana Ecclesia, quae prima est, et per quam universalis, ut una sit, habet, in haere- sim labatur. Etenim si et ipsa cum haereticis aberraverit, in quamnam unam et sanctam 1) Vide Bibi. Patrum T. 3. — 2) Vide Thomassin. Dissertat. 18. in Synod. Rom. a. 532.

Next

/
Thumbnails
Contents