Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

161 Ego pro te rogavi Petre! ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et huius ratio est, quia una fides esse debet totius Ecclesiae, secundum illud: Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quod servari non potest, nisi quaestio de fide exorta determinaretur per eum, qui toti Ecclesiae praeest; ut sic ejus sen­tentia a tota Ecclesia firmiter teneatur; et ideo ad solam auctoritatem Summi Pontificis pertinet nova editio symboli: sicut et omnia alia, quae pertinent ad totam Ecclesiam, uti congregare Synodum generalem et alia huiusmodi“. Summo Pontifici vindicat auctoritatem figendi, ordinandi symbolum, quo determinantur, quae sunt fidei, quaeve ab omnibus in­concussa fide credi debent. Sed in exercitio huius tantae auctoritatis Summus Pontifex er­rori obnoxius esse nequit, quae inerrantia testeS. Thoma fundatur in promissione Christi Pe­tro et Successoribus eius facta his verbis: ,,Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua“. Testimonium S. Bonaventurae, E. et Eccl. Doctoris f 1274. „Papa non potest errare, suppositis duobus: primum, quod determinet quatenus Papa, et non ut doctor particularis: alterum, ut intendat facere dogma fidei“. Item: 2) „Honorius Episcopus, — episcopus utique non alicuius partis, sed totius universitatis: quodsi unus non esset, qui in omnes exerceret jurisdictionem; ubi mane­ret status Ecclesiae? Si partibus discordantibus non esset, qui posset manum mittere in ambabus, fuisset synagoga felicior, quam Ecclesia; quia illa habebat unum Summum Pon­tificem, qui omnes discordias poterat terminare, ut patet in Deuteronomio“. Juxta mentem Seraphici Doctoris Papa jure divino potest terminare discordias, qui non potest errare in sanciendo aliquo fidei dogmate, sine cuius suprema auctoritate Ecclesiae status integer et incolumis esse nequit. Testimonium S. Joannis a Capistrano. Vixit ab 1385. usque a. 1456., quo Ujla-S kini in Syrmio obiit. Coaevus Constantiensi Concilio, post quod edidit Tractatum de Papae et Conci­lii auctoritate, qui reperitur in magna illa 25 voluminum in folio collectione, quae sub titulo „Tractatus juris universi in unum congesti“, vulgata estVenetiis, 1584. Tractatus S. Joannis a Capistrano continetur Tomo 13. S. Auctor acerrime defendit tam Romani Pontificis in- fallibilitatem, quam eiusdem supra Concilium superioritatem. Quod patet ex extractibus se­quentibus: „An in Concilio universali celebrando requiratur auctoritas Papae quoad convo­cationem tantum, aut quoad continuationem? Respondeo breviter, quoad utrumque“. Et traditionis documentis probat, nulla esse ac irrita, quaecunque a conciliis statuuntur, nisi Romani Pontificis accesserit consensus. „Quaero de majorilate potestatis Papae et Concilii: videlicet an Papa praesit, vel subsit, vel par sit concilio generali?“ Fuse probat Romanum Pontificem superiorem esse omni Concilio. Dein adversarios sic perstringit: „Quis igitur non miretur in aspectu venenosorum oculorum basilicorum, qui ad omnes nostras veridicas allegationes torvo aspicientes intuitu, uno tantum putant collirio omnes eorum oculorum ma­culas abstergere .... ad miserorum refugium gressu concito recurrentes, et asserentes, quod Petrus a Christo potestatem accepit super singularia membra, non autem super uni­versalem Ecclesiam? Cupio dissolvi et esse cum Christo, ut ab eius ore sanctissimo perci­pere queam, si super membra unita est caput, vel divisa. Si dicas super unitas, ergo super 1 1) Summa Theol. q. 1. a. 3. d. 3. — 2) Exposit. in Reg. fratr. minor. 3 Bonaventu­ra. . Joaones a Capistr.

Next

/
Thumbnails
Contents