Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. V.

17 V. Vigore S. Rit. Congregationis decreti Urbis et Orbis ddto 14-ae Januarii anno 1869 editi, et ope circularium dioecesanarum ddto 17-ae Martii ejusdem anni Nr. 1238-0 dimissarum ad notitiam V. Cleri perlati, festum S. Pauli a Cruce cum Officio et Missa sub ritu duplici minori quotannis die 28-a Aprilis celebrandum est, servata tamen rubricarum dispositione. Priusquam Missam, typis jam vulgatam, adDD. Curatos ADioecesis hujus di­mitterem, DD. VADiaconos provoco, ut numerum requisitorum in districtibus suis hujus Missae exemplarium usque 20-am adfuturi mensis Martii horsum indicent. Pretium phi­lyrae Missae 4 xros a. v. efficit, quod e fiscis Ecclesiarum pendendum erit . Strigonii, die 28-a Februarii, 1870. Synodalia, sive concursualia examina hoc anno instituentur diebus 11 et 12-a mensis Maji, item diebus 21 et 22-a mensis Septembris. Qui in uno, vel altero praedicto­rum examinum pertentari voluerit, suam intentionem decem saltem diebus citius in Cancel- laria dioecesana notam reddere suarum esse partium noverit. Strigonii, die 28 a Februarii, 1870. Pro hac labii hungarici et slavici statione docentis uua cantoris hisce concur­sus in diem 21-am Martii a. c. defigitur. Emolumenta sunt: 33 jug. et 862. org. agrorum, et 3‘/a falcastra pratorum propriis viribus cultivanda; titulo lecticalis in matre 100 m. pos. siliginis, in filiali Aha 40 m. pos. tritici, in filiali Kalász 28, in filiali Dicske vero 20 m. pos. siliginis. Titulo didactri e cassa communitatis Verebély 78 fl. 75 xr.; e fundatione Card. AEppi Scitovszky 25 fl.; e stola incirca 50 fl. Pro calefactione scholae 6 org. ligni focalis. Habitaculum consistit in duobus cubilibus et tertio pro subdocentibus, culina, camera et stabulo. Ex his proventibus tenetur duos subdocentes intertenere, et singulo 80 fl., in summa 160 fl. v. a. solvere. Insuper obligatur functiones cantoris in ambitu totius paro­chiae obire. Libelli supplices Senatui scholari catholico Verebélyensi inscribendi exhibeantur ARD. Ludovico Sebestény, VADiacono et Parocho in Bessenyfl. Strigonii, die 28-a Februarii, 1870. Pro hac statione docentis una cantoris concursus in diem 31-am Martii a. c. hisce defigitur. Emolumenta sunt: ager 8 jug. proprio labore cultivaudus; titulo lecticalis 18 m. pos. frumenti mixti, et 47 fl. v. a.; lignorum 3% org. et duo currus ramorum; pro institu­tione prolium 80 fl. 88 xr. v. a.; e stola 40 fl. 15 xr. Domus praeter scholam duobus cubilibus, culina, camera et stabulo absolvi­tur, cui adjacet hortus 400 org. Nr. 908. Numerus exemplarium Missae S. Pán­ti a Cruce in­dicandus. Nr. 909. Synodalium examinum ter­mini. Nr. 910. sehol. Statio docentis una cantoris in Verebély va­cat Nr. 911. sehol. Statio docentis una cantoris in Fölbaár con­cursui exponi­tur.

Next

/
Thumbnails
Contents