Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVII.

Nr. 5795 sehol. Statio docantii I-ae Classis ir schola capital: Galgóczensi concursui ex­ponitur. Nr. 5800. Beneficium parochiale Kévfalu con­cursui expo­nitur. Mutationes ultimae in sta­tu personali Cleri Arehi- Dioecesani. incontaminati.“ ‘) Quid ergo te erubescendis cupiditatibus exhonoras? Nobilem vult esse vitam tuam, qui tibi commisit imaginem suam: quam pretiosus sis, si factorem forte non credis, interroga Redemtorem, inquit S. Eucharius. Finiam cum S. Leone. M. 2) „Expergiscere o homo, et dignitatem tuae cognosce naturae. Recordare te factum ad imaginem Dei, quae etsi in Adam corrupta, in Christo tamen est reformata. — — Noli esse deditus illi ho­mini, quo volucres et serpentes, quo bestiae et pecudes, quo muscae delectantur et ver­mes. Lucem corpoream sensu tange corporeo ; et toto mentis affectu illud verum lumen amplectere, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et de quo di­cit propheta: „Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. — — Unde quia ad praesentia sumus nati, ad futura autem renati, non temporalibus bonis de­diti, sed aeternis simus intenti: et ut spem nostram possimus propius intueri, in ipso Sa­cramento Natalis D. cogitemus, quid naturae nostrae gratia divina contulerit.“ Haec pio corde meditantes, „crescamus in cognitione Domini nostri etälSalvaloris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.“ 3) Strigonii, die 25. Decembris, 1870. i Pro hac statione docentis concursus in diem 7-am m. Februarii a. curr. hisce ä defigitur. Emolumenta sunt: 105 fl. a. v. titulo salarii; pro schola repetitoria 30 fl.; a singulo funere 10 xr., si funus cum musica absolvatur 1 fl. 5 xri; habitatio, victus, lotio lignum et integra provisio apud ludirectorem. Docens hic est una adjutor ludirectoris in choro et funeribus, quem proinde organi, cantus et musicae gnarum esse oportet. Libelli supplices Senatui scholari catholico Galgóczensi inscribendi exhibeantur Rmo Dno Joanni Keller, Praeposito, VADiacono et Parocho Galgóczensi. Strigonii, die 28-a Decembris, 1870. Antonius Berzauter parochus in Révfalu beneficium hoc in manus meas re­signavit. Resignatione hac, — quippe e causis canonicis facta — per me acceptata ac ra- tihabita, scopo providendi vacanti sic reddito antelato beneficio de novo Curato, con­cursum usque finem mensis Januarii 1871. duraturum hisce publico. Strigonii, die 31-a Decembris, 1870. Simon Fába, Cooperator Szölgyénensis Lévám Carolus Neymon, Cooperator Kiirthensis ad Szölgyén Joannes Theodorovics, Cooperator Buda-Tabanensis Budam ad S. Annam, et S'ephanus Petiik, Cooperator Podolaensis ad Kis-Tapolcsány in pari qualitate transpositi sunt. Carolus Kirschhoffer neopresbyter missus est pro Cooperatore ad Kiirth. Strigonii, die 31-a Decembris, 1870. 1) I. Petr. 1. 18, 19. — 2) Serto, in Nat. Dom. 7. — 3) II. Petr. 3, 18. Joannes m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents