Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVI.

83 XXVI. Mox atque Italiae Regis milites Romam invaserunt, velut in sentinam pro­fundae navis colluviones, sic in illam Urbem vitia omnia fluxerunt; fervet illa omnium malorum genere, estque plena turbis atque turpitudinibus, quae antea tam erat pacata, tam fervens pietate ac virtute, tam illustris civium suorum urbanitate, quae tantam praebuit securitatem non his tantum, sed innumeris etiam omnium oi’bis partium homi­nibus, qui in Urbe illa vitam traducere, aut majori saltem anni parte commorari sunt soliti. Collecta undique ferocissima plebs vias implet, obstrepens et minax, nec Deum timens, nec homines reverens, atque ad omnem audaciam projecta, per quam, ut cum Salviano loquar, „in hoc scelus res devoluta est, ut nisi quis malus fuerit, salvus esse non possit.“ Usurpatores his hominibus opus habebant, quos ex universa Italia iccirco Romam accersebant, ut haberent, per quos pacatis, et suo Principi Papae addictissimis civibus Romanis metum incuterent; ut porro haberent, per quos laudarentur, et ad quos provocarent, id demonstraturi, quod Urbem e populi voto in suam redegerint potesta­tem. Est nempe usurpatoribus in more positum spuriam suae dominationis originem populari voluntate honestare. Legitimus Urbis Dominus Summus Pontifex ad Vatica­nas aedes, nondum sibi ereptas, redactum se videt, cui linquere illas cautum est, nisi vi­tam suam discrimini, dignitatis suae Majestatem opprobrio velit objicere. Aedes alias —■ Palatium Quirinale dictas — saluberrimo positas loco, quas Summi Pontifices non aere a subditis accepto, sed e munificentia catholicorum populorum collecto, acquisiverunt, et aestivo tempore incoluerunt, cum aedes Vaticanae fervido aestatis tempore immunem a febribus commorationem haud tribuant, Regis Italiae satellites, violentia adhibita, pro suo Domino occupaverunt, moxque iis in suos usus transformandis manus admoverunt. Palatii sacellum, in quo novi Pontifices primum inaugurari solebant, in oecum saltan­tium convertere et Sanctorum miro artis opere depictis ibidem imaginibus abrasis my- thologicas obscoenorum deorum dearumque repraesentationes substituere placuit. His occupatis aedibus illa quoque conclavia Sedi Apostolicae erepta sunt, in quibus demor­tuo Papa novus Pontifex eligebatur. Ad Vaticanum restricti Summi Pontificis Encycli- cae ad mandatum regiorum procuratorum confiscantur, quemadmodum factum est cum Encyclicis, quas nuper pro jurium suorum defensione edidit Beatissimus Pater. Quod vero non impedit, quominus gubernium usurpatorium perfricta fronte asserat, liberam se velle Ecclesiam in statu libero. Ecclesiastica mandata Cardinalis Urbis Vicarii a foribus Ecclesiae abraduntur; Sacerdotes, etiam dum munertfsui partes obeunt, alii lapidibus fusti­busque impetuntur, alii maledictionibus contumeliisque afficiuntur, alii denique etiam ma­ctantur, ut ne hoc quidem in illis de paganorum olim persecutione deesse dignoscatur, quod habuit persecutio ipsa postremum. In ipsa Ecclesiarum sanctuaria irruunt, Deum, et ejus Ministros blasphemantes, hosque dum verbum Dei praedicant, interrumpentes, nemine Nr. 5753. Koma in mann hostium S. Sedis Aposto­licae.

Next

/
Thumbnails
Contents