Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXI.

67 Beda de Phariseis et Scribis Christi inimicis aiebat: Non haec aliqui de turba sed Pha- risei calumniabantur et Scribae, sicut Evangélistáé testantur. Romae hodiedum exstat mirae magnitudinis arcus a Senatu populoque Romano erectus Constantino M. cum hac inscriptione: „Imperatori Caesari Flavio Constantino Maximo Pio felici Augusto Senatus populusque Romanus, quod instinctu Divinita­tis, mentis magnitudine, cum exercitu suo, tam de tyranno, quam de omni ejus factione uno tempore, justis Rempublicam ultus est armis, arcum triumphis insignem dicavit. In lateribus: Liberatori Urbis, Fundatori Quietis.“ Ut vero nemini dubium sit, quid illud instinctu Divinitatis significet, Constantinus, ut refert Eusebius (Hist. Eccl. X. 9.) statuae sibi positae' Dominicae Passionis trophaeum, Crucem nempe, jussit appo­ni cum inscriptione ista: „Hoc salutari signo, quod verae virtutis insigne est, vestram urbem tyrannicae dominationis jugo liberatam servari, Senatui, populoque Romano in libertatem asserto, pristinum decus nobilitatis splendoremque restitui.“ Quod qui nuper Summo Pontifici, pio ac pacifico Principi bellum intulerunt, ac Romam armorum vi ex­pugnaverunt, non in hoc signo Constantini vicerint, e praemissis oppido liquet. Magnus Imperator nihilominus Romam tot titulis sibi devictam, constanter nunquam inhabitavit, sed potius Sedem Imperii Byzantium transtulit, a suo nomine Constantinopolim dictam. Sed nec post illum in Urbe Roma quisquam successorum amplius diuturnam sedem fixit, et teste historia Romam Imperatores ac Reges non sunt ingressi nisi, aut ut hostes, aut ut ibidem a Capite Ecclesiae ungerentur et coronarentur vel denique pietatis causa, ut limina Apostolorum venerarentur. Ipse ille, qui ante sexaginta annos titulo Regis Romae auctus est, Romam nunquam vidit. Expectemus itaque cum SSmo Dno Nostro eventus, cum „non sit nostrum nosse momenta vel tempora, quae Pater posuit in sua potestate.“ Act. 1. 7. — Herodes occiso in gratiam Judaeorum Jacobo Apostolo, ut illis amplius com­placeret Petrum quoque, Apostolorum Principem in vincula conjecit, sumpturus de eo idem supplicium, nisi ereptus e manibus eius fuisset mira providentiae divinae dispositione. Deus nempe fidelium, pro visibili suo Capite deprecantium, irremissas preces exaudivit „et Petrus quidem servabatur in carcere, oratio autem fiebat si­ne intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.“ Act. 12, 5. Nostrum quoque est orare pro Petro , qui in suis successoribus semper vivit, nostrum est precibus nostris obtinere, ut qui Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, il­iumque e manibus Herodis, et omni exspectatione plebis Judaeorum eripuit“ Act. 12. 11. Ipse adjutor sit in tribulationibus, quae Petri successorem nostris diebus in­venerunt nimis. Ps. 45, 1. Spes confisa Deo primorum Christianorum confusa non recessit, imo miraculo comprobari meruit Hac in concussa fiducia animemur etiam nos, qui habemus, prout habuerunt illi firmissimum propheticum sermonem, his ex­pressum divinis verbis: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam“ Matth. 16, 18, in patientia expectantes salutare Dei, qui nunquam propius est, quam cum illum longius esse \ putamus, quive in turbine et tempestate tantisper suorum spectare solet certamina, ut repentinae vocis imperio praecipiat ventis, et faciat tranquillitatem. Quod ut ocyus eveniat, ad orationis fervorem inflammemur, cum populo curae nostro credito in coe­lum clamemus, cum fortissimis piissimisque Machabaeis deprecantes: „ut haereditatem

Next

/
Thumbnails
Contents