Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

6 tempus postmodum veniet, testem habemus ipsum Dei filium, quo nostros occupabit lae­titia moerores; scriptum est enim: Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Joh. XVI. 20.) Neque expectatio haec, equidem credo, Vos fallet, si mentis aciem in propo­situm hujusce Oecumenici Concilii finem, qui in divina gloria atque aeterna animarum salute totus consistit, jugiter intendamus, si illud potissimum satagemus, ut hoc ipsum ex tot, quae Venerandi ac Magnanimi Pii frontem exornant, gemma omnium splendidissi­ma evadat, si denique Ecclesiae fasti posterorum memoriae poterunt aliquando aureis lit­teris commendare animorum pacem, cogitationum concordiam, coeptorum temperantiam, discussionum dignitatem, judicii aequitatem, atque deliberationum omnium sapientiam, Ve­nerabilium Patrum corda ac mentes usque adeo rexisse, ut qnae nobis retro januae clau­duntur, quum iterum reserentur orbi universo renuntiaturae: Visum est Spiritui Sancto et Nobis (Act. XV. 28.) terra ipsa demum Creatoris spiritus impulsum praesentiat quo se plenissime renovatam agnoscat: secundum illud : Emittis spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. (Ps. CIII. 30.) Quae quidem, adprecante praesertim beata ac gloriosa semper Virgine Maria cujus hodie immaculatae conceptionis mysterium summa totius mundi exultatione cele­bratur, concedere dignetur omnibus nobis aeternus Dei filius, Dominus ac Redemptor no­ster Christus Jesus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in perpetuas aeter­nitates. Amen.“ Romae, die 1-a Januarii, 1870. Joannes m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents