Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

34 gationibus delegatae cuique ad id Aplicae auctoritatis mentio fiat. Te autem, Venerabi­lis Frater, ceterosque Ven. Fratres Archiepiscopos et Episcopos, ac dilectos filios Prae­sules memoratos in Domino hortamur, ut moneant fideles suae curae concreditos hanc Sanctae Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere, et aliqua in pauperes eleemosyna rependere. Haec concedimus, et elargimur, volumus ac jubemus, non obstan­tibus quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium faci­entibus quibuscumque. Praecipimus demum, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu tua subscriptis et obsignatis, eadem prorsus fides adhibe­atur , quae adhiberetur, ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die VI. Maji MDCCCLXX. Pontificatus Nostri Anno Vigesimoquarto. Pro Dno Card. Paracciani Clarelli F. Profili Substitutus. — Vene­rabili Fratri Joanni Arcliiepiscopo Strigoniensi.“ Ex Apostoliéi hujus Brevis tenoribus intelligere pronum est, Archi-Episcopis et Episcopis Hungáriáé duplicem, ad septennium duraturam, potestatem factam esse, nimirum: 1. omnes et singulos suarum Dioecesium fideles ab abstinentia carnium diebus Sabbati per annum Auctoritate Apostolica absolvendi; insuper 2. feriis sextis per annum, festorum item pervigiliis, in quibus lex jejunii obligat, itidem omnibus et singulis fideli­bus usum salubrium cibi condimentorum quorumcunque pari auctoritate concedendi. Vigore itaque delegatae mihi per praelaudatum Apostolicum Breve potestatis omnes et singulos Archi-Dioecesis meae fideles, huc intellectis etiam omnibus presbyteris saecularibus, ab abstinentia carnium diebus Sabbati per annum, iis tamem ad exigentiam Apostoliéi Rescripti exceptis, in quibus ob vigiliam subsequentis festi jejunium observan­dum est, absolvo, eademque Apostolica Auctoritate indulgeo, ut feriis sextis itidem per annum, nec non in festorum Vigiliis, jejunio consecratis, in condiendis cibis quamcunque pinguedinem adhibere valeant. Hanc autem pro uno anno valituram, ac deinceps singulis per septennium de novo concedendam relaxationem atque indulgentiam Dominica IV. post Pentecosten in omnibus parochialibus, iisque filialibus Ecclesiis, in quibus cultus divinus parochialis de more persolvitur, fideli populo ex ambone denunciaudam ac promulgandam dispono, qua in promulgatione sequentia attendantur ac sollicite observentur, oportet: 1. exponantur, quae in capite praesentium breviter indigitantur motiva, illa nempe, quibus Praesules inducti fuere ad hanc relaxationis gratiam apud S. Sedem Apo- stolicam sollicitandam. 2. Clare proponatur, praeceptum abstinentiae diebus Sabbati per annum non abrogatum, sed relaxatum dumtaxat esse, atque ideo fidelium neminem impediri, quomi­nus, si velit, praeceptum abstinentiae ab esu carnium posthac quoque adimplere possit; ab­solutionis a praecepto eam esse vim, ut ii, qui posthac diebus Sabbati carnibus vescentur, haud peccent, dum e contrario qui ab iis deinceps etiam abstinebunt, meritum quoque acquirant. 3. Relaxationis et indulgentiae tenores clare proponantur et explicentur, nimi­rum relaxationem praecepti extendi ad omnes et solos dies Sabbati per annum, id est, li­citum esse carnibus vesci omnibus Sabbatis, iis tamen exceptis, in quae incidit Vigilia, quae jejunio deputata est, alicujus sequentium festorum, nempe Nativitatis D. N. J. C. Pentecostes, SS. Apostolorum Petri et Pauli, Assumptionis in Coelos B. M. V. et Omni-

Next

/
Thumbnails
Contents