Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIX.
97 XIX. Fandi eo scopo conflati, ut aedes sacrae et parochiales contra incendii damna immunes redderentur, statuto primo disponitur, ut pro Ecclesia sive sacris aedibus a ratione magnitudinis, et requirendarum expensarum in restaurationem earumdem annue adminus 5 ad summum 10 floreni pro domoparochiali vero adminus 3 ad summum 6 flni C. M. dependantur. Hujus statuti alterationem sive modificationem apud me sollicitaverunt idque petierunt quorumdam VADiaconalium Districtuum DD. Curati, ut major etiam pecuniae summa praedicto scopo offerri valeat, et a fundi administratoribus acceptetur erga utique m florem e fundo obtinendam illati per incendium damni compensationem. Votis his, e districtualibus congregationibus ad me perlatis responsurus, rem cum V. Metrop. Ecclesiae meae Capitulo, quod assecurationis fundum administrat, contuli, de cujus consilio praesentibus declaro, posse a DD. Curatis majorem etiam, quam quae in praecitato primo statuto expressa est, pecuniae summam pro assecurandis sacris et parochialibus, nec non oeconomicis aedibus dependere, dummodo tamen summa haec 30 flnos non excedat, et justa inter assecurandas aedes proportio observetur, insuper assecurandorum valor authentico instrumento in apricum ponatur, fontibus, unde assecurationalis pecuniae summa desumenda sit, iisdem manentibus, qui per statuta designantur. Fundus vicissim promittit, quod in casum damni ipse quoque majorem summam, id est centum florenos a singulo floreno persoluturus sit, quoad viribus valuerit. Nimirum eventus docebit, an proventus, quos per facul- tativum augmentum assecurationalis summae fundus percipiet, in aequa proportione faturi sint cum oneribus, quae eidem accrescent. Strigonii, die 18-a Septembris, 1S69. Currentis mensis diebus 21. et seq. praescriptum synodale examen in sex annos valiturum sequentes Archi-Dioecesis hujus presbyteri bono cum successu subiverunt: Kiss Raphael, Cooperator Szölgyénensis. Lelkes Adolphus, Prof. Gymn. Tirnav. Markovics Aloysius, Cooperator Tirnaviensis. Olgyay Adalbertus, Cooperator Vet. Budensis. Perinay Paulus, Cooperator Karaucssághensis. Podhragyay Paulus, Cooperator Aranyos-Maró thensis. Rajner Ludovicus, Cooperator Vadkertensis. Schober Eduardus, Cooperator Gajarensis. Vincze Carolus, Cooperator Verebélyensis. Strigonii, die 28-a Septembris, 1869. Nr. 3931. Scopo assecu- randarum contra incendii damna aedium sacrarum et parochialium solito major pecuniae summa dependi potest. Nr. 4056. Nomina presbyterorum, qui in termino Se- ptembrali a. cuir. Synodale examen subiverunt.