Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVIII
96 Nr. 4021. Obitus Michaelis Schumi- chraszt Canonici Posoni- enaia. „Decretum. Anno 1854 die octava decembris, qua dogmaticam definitionem Immaculatae conceptionis Beatissimae virginis Mariae universo catholico plaudente orbe edidit SSmus Dnus noster Pius Papa IX, quem Deus diu sospitet atque tueatur, piae congregationis Mis- sionariorum, qui nomen habent a sacratissimo Corde Jesu, ob cujus praevisa merita divina Mater ab originalis peccati labe praeservata fuit, Exsolduni, vulgo Issoudun, in dioecesi Bituricensi, in Galliis sacerdos Julius Chevalier fundamenta jecit. Socii, praeter propriam sanctificationem in id maxime intendunt, ut per sacerdotalia munia, praesertim vero per spiritualia exercitia, missiones, et juventutis catholicam civilemque institutionem devotionem erga sanctissimum Cor Jesu excitent, foveant, atque augeant. Insuper tria consueta simplicia vota paupertatis, obedientiae et castitatis emittunt, ac moderatoris generalis directioni subsunt. Brevi, Deo bene juvante, adeo excrevit memorata pia congregatio, ac socii in vinea Domini strenue laborantes, tam uberes virtutis et honestatis fructus afferre conati sunt, ut non solum ab archiepiscopo Bituricensi, verum etiam a quam plurimis Galbarum antistitibus penes sanctam Sedem commendati fuerint. Nuperrime vero praefatus piae congregationis fundator ac superior generalis Urbem petiit, atque a Sanctissimo domino nostro Papa suppliciter postulavit, ut eamdem congregationem ac constitutiones, quarum exemplar exhibuit, approbare dignaretur. Ast Sanctitas Sua in audientia habita ab infrascripto domino secretario S. Congregationis Episcoporum et Regularium, sub die 5 martii 1869, attentis litteris commendatitiis praedictorum Antistitum memoratam piam congregationem uti institutum votorum simplicium, sub regimine moderatoris generalis, salva ordinariorum jurisdictione ad praescriptum SSum Canonum, et apostolicarum constitutionum amplissimis verbis laudavit, atque commendavit, prout praesentis decreti tenore laudat, atque commendat, dilata ad opportunius tempus approbatione constitutionum, circa quas interim nonnullas animadversiones communicari mandavit. Pergant socii in opus incoeptum constanti animo, et omni contentione incumbere ad hoc, ut dignos se praebeant altioribus apostolicis favoribus SSmum Dnum nostrum Pium Papam IX, qui paterni sui amoris benevolentia eos potissimum ecclesiasticos viros complectitur, qui in societatem coacti memores institutionis et vocationis suae divini verbi praeconio, et multiformis gratiae Dei dispensatione non desinunt populos exhortari in doctrina sana, eorumque aeternam curare salutem. Datum Romae ex secria s. Cong. Episcoporum et Regularium sub die 8 martii 1869.“ Strigonii, die 18-a Septembris, 1869. Die 28-a mensis Augusti anni hujus post longiorem, gravemque morbum psychicum Viennae in instituto, in quo curabatur, ad aeternitatem evocatus est Michael Schu- michraszt, I. Collegiatae Ecclesiae Posoniensis Canonicus, qui vixit annos 48, in sacerdotio 25. —- Pro cujus anima Deum, cui soli competit medicinam praestare post mortem, deprecemur. Strigonii, die 18-a Septembris, 1869. Joannes m. p. ArcM-Episcopus