Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVIII

95 sanae transponat, quae de perceptis summis rationes reddet. Qui vero missas persolvere maluerit, numerum illarum isthuc indicet, ipsas autem missas non persolvat prius, quam circa Intentiones abhinc inviatus non fuerit. Strigonii, die 18-a Septembris, 1869. • „Venerabiles Sacerdotes! Catholici, in Missione apostolica in Hercegovina turcica perstiterunt in Religione ferme per IV Saecula sine ullis Ecclesiis, atque Scholis, jam per Tureas penitus igne succen­sis, aut in Moscheas conversis. Isti Christiani, olim per ipsos Tureas spoliati omnibus pos­sessionibus aliisque bonis, sunt ad praesens pauperrimi prae omnibus Europae populis: sed virtutibus Christianis vere divites, vitam duram ducunt adhuc dispersi in 200 locis sine Ecclesiis, aliisque piis institutis, audientes missas sub arboribus, in speluncis, stabulisque in hieme! Pro iis in Religione catholica sustentandis, mittebantur Juvenes (oriundi ex eadem regione,) in Italiam, ubi litteris ac pietate omnino gratis instituebantur in Studiis Provinci­arum Ord. S. Francisci, et sic, juxta prius depositum Sacramentum redeundi, revertebantur Missionarii habiles in Patriam ad desudandum in vinea Domini. Sed proh dolor! nunc illi Catholici, post suppressionem Provinciarum dicti Ordi­nis in regno Italiae, reperiuntur in summo periculo remanendi sine Clero, nullum amplius locum vel modum habentes sacerdotes sibi providendi! Quapropter, ne religio cath. ibi subeat tristissimam ruinam, incidendo in manus Sacerdotum Schismaticorum Russorum, Ego subscriptus condecoratus Commendatitiis paten- talibus litteris tum S. Congregationis de fide Propaganda, tum Generalis Ordinis , necnon Superiorum Missionis, cum approbatione, atque commendatione diversorum Episcoporum: missus sum colligere Eleemosynas in dictum finem; ideo per hanc Epistolam humiliter ac­cedo ad Vos o optimi Sacerdotes! charitate Christi atque zelo praediti, qui jam bene intel- ligitis, quantae necessitatis sit Seminarum cum Ecclesia construendum inibi, ubi etiam Scholae pro populo per Missionaries apertae post IV. saecula sine Seminario nunc deve­nient in manus Russorum Professorum. Ea propter, Reverendi Sacerdotes! etiam atque etiam Vos rogo amore Christi Je­su obsecroque, quatenus quisque vestrum velit assumere et dicere aliquas Missas juxta subpositam intentionem, relinquendo Eleemosynas pro exposita necessitate! Ad hoc sic fa­ciendum habeo mecum indultum Summi Pontificis Pii IX. datum die 19. Januarii 1868. De reliquo, certus jam de Vest. Sacerdot. Chartitatis implorato auxilio, anticipo gratias agere vobis in sortem Domini vocatis, quibus non contigit Sacra facere sub dio, neque alia Sacramenta sub arboribus in Sylvis ministrare. Rogo tandem, ut benigne ac solicite dignemini unus alteri hanc transmittere et in fine ad Episcopum suum, a quo legaliter recipiam omnia, ne missae aliquae remaneant insatisfactae. VV. DD. Ratisbonae, die 5. Aug. 1868. Humillimus obsequiosissimus Servus P. Andreas Saravanja, Missionarius apostolicus in Hercegovina.“ Congregationis hujus, in Bituricensi Dioecesi erectae, salutaris scopus e subnexo ^ Congregationis Episcoporum ac Regularium Decreto impatescit, unde simul intelligitur ‘ quo spiritu animentur Clerici, qui congregationi sua nomina dederunt: tfr. 3904. Neoerecta Congregatio Missionario- nm SS. Cordis

Next

/
Thumbnails
Contents