Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVIII

94 Nr. 3886. Pro vaiante parochiali be­neficio Búr- Sancto-Geor­giens! con­cursui publi­catur. Nr. 3896. Hereego vi- nenses PP. Franciscani, Seminarium erecturi, sti­pem implo- raut. Per promotionem RssmiD. Joannis JurigaE. M. S. Honor. Canonici, VADiaconi et parochi Búr-Sancto-Georgiensis ad stallum canonicale in Metrop. Capitulo Strigoniensi, parochiale, quod adusque tenuit, beneficium de jure et facto vacat, pro quo complendo praesentibus concursus usque 20. Octobris a. h. duraturus publicatur. Strigonii, die 18. Septembris, 1869. Filiorum S. Francisci de conservata in quibusdam provinciis Turcici Imperii fide catholica immortalia sunt merita. Expulsis enim vel dilapsis post occupationem illa­rum provinciarum aliis Sacerdotibus, illi soli ibidem remanserunt, plurimas inter tribulatio­nes pascentes fidei patrum porro adhaerentem gregem Domini. Hodie Ecclesia Catholica in Turcico Imperio libera, imo liberior est, quam in aliis regnis atque provinciis. Nihil jam impedit, quominus catholici sub Sultano Turearum sua prorsus lege vivant, religionem publice exerceant, aedes sacras et scholares, aliaque litteraria instituta erigant, suo attamen aere, cum ex aerario publico nihil pro praedictis finibus obtineant. Hodie illarum regionum catholicis non a furore Turearum, qui deferbuit, impendent pericula ; sed ab astutia nu­mero et opibus praevalentium schismaticorum. In provincia Hercegovina dicta curam ani­marum inter catholicos Franciscani, hique soli administrant sub Episcopo Vicario Aposto- lico, qui semper ex eadem familia S. Ordinis deligitur. Franciscani Hercegovinenses ad no­stros usque dies alumnos suos in Italiae conventibus ac claustris educabant, unde excultos in scientia sacra, idoneosque receperunt sacri altaris ministros, animarumque curatores. Be­neficio hoc Franciscani Hercegovinenses privati sunt. Notum enim est conventus et clau­stra in Italia catholica omnia, adeoque etiam Franciscanorum sublata ac deleta esse. Nisi igitur Franciscani in Turcia de alio modo alumnos suos educandi mature prospexerint, sensim provinciarum illarum catholici carebunt Sacerdotibus, animarumque pastoribus, et schismaticis in praedam cedent. Quod praepedituri periculum Franciscani Hercegovinenses consilium inierunt de erigendo in ipsa illa provincia seminario futurorum missionariorum et parochorum. At vero pauperes S. Francisci filii, aeque pauperum catholicorum duces ac magistri, optime licet pro re catholica animati, seminarium suis viribus erigere non valent; ad catholicorum igitur in reliqua Europa, adeoque ad nostram etiam opem con­fugiunt, confisi, nos ipsis in perficiendo tam salutari, tamque necessario opere adjutorio fu­turos esse. Colligendae praedicto scopo stipis provincia ab Episcopo Vicario Apostolico Hercegovinensi demandata est P. Andreae Saravanja, cujus ad V. Clerum directa epistola inferius subnectitur, e cujus tenoribus pronum est intelligere, Sacerdotes duplici via ad erigendum seminarium concurrere, stipemque conferre posse, in aere nimirum parato, et acceptando certum numerum missarum in favorem Franciscanorum Hercegovinensium ad intentiones, ab his indicandas, persolvendarum. Non dubito, quin V. Clerus hujus Archi- Dioecesis nihil exoptet ardentius, quam ut mahomedanos inter et copiosos schismaticos vitam traducentes domestici fidei nostrae, sive catholici suis nunquam careant animarum pastoribus, cui voto correspondebit promta voluntas succurrendi opem implorantibus Pa­tribus Franciscanis. Qui itaque de V. Clero aes paratum ad pium opus erigendi seminarii conferre voluerit, summam, quam in Domino largiri proposuit, Cancellariae meae Dioece-

Next

/
Thumbnails
Contents