Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVIII
93 XVIII. Pro hac labii germanici statione hisce concursus in diem 10-am mensis Octobris a. curr. defigitur. Emolumenta: 6. metr. tritici, 4. orgiae ligni, 6. urnae vini; e cassa communitatis 240 floreni, praeterea pro pulsu quotidiano 20. urnae vini. Habitatio consistit in uno cubili, culina, camera, cellario et stabulo. Domui adjacet hortus. Competitores oportet esse linguarum germanicae et hungaricae gnaros. Libelli supplices Senatui scholari catholico Telkiensi inscribendi exhibeantur Rssmo D. Josepho Ráth, Abbati, VADiacono et parocho Budaarcensi ad Assumtam in Coelos B. M. V. Nr. 274. sehol. Pro neoerecta statione docentis scholae catholicae in Telki filia matris Jenő concursus. Strigonii, die 7-a Septembris, 1869. Pro statione cantoris et docentis scholae catholicae Ebeczkensis concursus in diem 10. Octobris a. curr. hisce defigitur. Emolumenta: media sessio, constans ex 11. jug. primae Classis terrae arabilis, trium prati juger, et competenti segregato pascuo, quae tamen tenuta ipse docens culti- vare obligatur; e lecticali percipit 17 metretas silig. praeterea 6 fi. 80 xr. v. a.; e stola circiter 10 fl. v. a.; duas orgias ligni; didactrum efficit incirca 30 fi.; qua notarius percipit 40 fl. — Habitatio absolvitur duobus cubilibus, culina, camera, stabulo. Parvus hortus domui adjacet. Libelli supplices catholico Senatui scholari Ebeczkensi inscribendi exhibeantur ARD. Joanni Muukay, VADiacono Districtus Kékkó'ensis. Nr. 275. sehol. Statio Cantoris ac docentis in Ebeczk filia matris Szkla- bonya vacans concursui exponitur. Strigonii, die 9-a Septembris, 1869. Pro hac labii slavici statione concursus in diem 20-am Octobris a. h. defigitur. Emolumenta: Canabetum ’/s jugeri; a prolibus scholaribus 80 floreni; e cassa communitatis 117 floreni; ab eadem communitate 40. metr. poson. siliginis. Habitatio consistit in uno cubili, culina et camera. Adest etiam hortus. Libelli supplices Senatui scholari catholico Ebedeczensi inscribendi exhibeantur ARD. Ludovico Loziczky, Surr, VADiacono et parocho Kis-Apáthiensi. Strigonii, die 18-a Septembris, 1869, Nr. 285. sehol. Statio docentis inEbedecz filia matris Kis- Apáthi vacat.