Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVII.

89 responsum fuisset, non reperirentur in matriculis tanti defectus, qui postea suppleri, et er­rores, qui corrigi debebant erga irstantias ac remonstrationes ad Officium Dioecesanum formatas. Nullus in re tanti momenti memoriae suae fidat, et peractae functionis adnota- tionem in matricula differat. En unam hiatuum et errorum in matriculis occurrentium causam. Nullus praedictos actus in facile seponibili charta notet, vel per ludimagistrum no­tari curet. En alteram defectuum ac errorum rationem, qui defectus ac errores in casum exigentiae saepe nonnisi magna cum difficultate, labore ac molestia, et nunquam sine com- promissione status ecclesiastici suppleri vel emendari possunt. In scribendis matriculis maxima emineat diligentia, nihil intervalli, nihil scripturae interlinearis, nulla litura, abbreviatio nulla, nullus arithmetica nota, in adscribendo diem et annum numerus occurrat, sed omnia charactere nitido legentibus plana sint. DD. VADiaeoni, quod suarum est partium faciant, inspiciant suis in visitationibus Curatorum Districtualium matriculas, id quod iisdem per Constitutiones Dioecesanas et praecitatum Provinciale Concilium in­jungitur. Quod matriculae sint publica documenta, et qui illas falsificare praesumeret, gravis reatus se obnoxium redderet, omnibus notum esse suppono. Clericus hujus crimi­nis reus degradandus foret e dictamine C. ad audientiam 3. X. Strigonii, die 26-a Augusti, 1869. Per translationem D. Josephi Krotky ad beneficium parochiale Érsekujvárense parochia Maria-Nostraensis, patronatui fundi religionarii obnoxia, de jure et facto vacat, quae praesentibus concursui usque finem mensis Septembris a. h. duraturo exponitur. Strigonii, die 26-a Augusti, 1869. Sexti generalis Conventus, quem Societas S. Ladislai Regis anni 1868-i diebus 22. et 23. mensis Septembris asservavit, protocollum typis procusum, cui titulus: „A szent László társulat 1868. évi sept. 22. és 23-án Győrött tartott VI. közgyűlésének jegyző­könyve“ pro ratione numeri exemplarium ad me transpositorum in aliquot exemplis inter socios, respectu habito illorum, qui studio promovendi Societatis finem, excellunt, distri­buendis, ad singulos Districtus VADiaconales hisce dimitto, ipsamque Societatem piis curis Cleri Archi-Dioecesani hac etiam occasione commendo. Nr. 3523. Parochia Ma­ria-Nostraensis vacat. Nr. 3524. 1 Protocollum Conventus ge­neralis Socie­tatis S. Ladi­slai Regis. / Strigonii, die 26-a Augusti, 1869. Nr. 3525. Piae Unionis, quae sub nomine „Fundatio Leopoldina“ venit, directio centralis centra- trigesimam octavam de effectu s. missionum, quas in America sublevat, relationem typis fundationi* vulgavit, ejusdemque plura exemplaria ad Officium Archi-Dioecesanum transposuit, ex qui- LeoPoldiaae' bus tria exempla pro singulo Districtu VADiaconali sub .[• praesentibus adcludo. Strigonii, die 26-a Augusti, 1869.

Next

/
Thumbnails
Contents