Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

82 illustria Episcoporum suorum exempla pro viribus imitari et aemulari conetur. Interim istos omnes Christi, eiusque Sanctae Ecclesiae hostes etiam atque etiam monemus, ut tandem aliquando serio considerent, quam terribilis sit Deus in suis, eiusque Ecclesiae hostibus puniendis. Nos autem non desistamus, Venerabiles Fratres, ferventissimis, humillimisque precibus misericordiarum Patrem orare et obsecrare, ut omnes miseros errantes de perditi­onis via ad rectum veritatis, iustitiae, salutisque tramitem reducat, utque catholicam Eccle­siam ubique terrarum novis ac splendidioribus triumphis quotidie magis exornet et augeat. Strigonii, die 25-a Julii, 1869. Nr 3075. Heo-ordlnati Archi-Dioece­sis presbyteri. Hodierna Dominica die, qua Ecclesia etiam festum recolit S. Jacobi Apostoli, per ministerium meum ad S. Presbyteratus ordinem promoti sunt sequentes absoluti theologi: 1. Cserha Joannes. 2. Ehrengruber Victor. 8. Gemeiner Antonius. 4. Ilajcs Joannes. 5. Havlicsek Vincendus. 6. Helcz Joannes. 7. Herald Joannes. 8. Hojics Martinus. 9. Iványi Colomannus. 10. Kauszler Franciseus. 11. Kiszlingstein Colomannus. 12. Kovács Nicolaus. 13. Kozma Nicolaus. 14. Lüley Theodorus. 15. Morvay Leopoldus. 16. Oláh Nicolaus. 17. Oswald Richardus. 18. Schiffer Franciseus. 19. Sztupiczky Adalbertus. 20. Sziics Josephus. 21. Tagányi Aloysius. Omnes ad titulum Arcbi-Dioecesis. 22. Comes Pálffy-Daun Carolus, ad titulum patrimonii. Cum omne datum optimum, et omne donum perfectum a clementissimo bon o- rum omnium largitore Deo descendat, ipsum assiduis fervidisque precibus exorare nunquam omittamus, ut idoneos Ecclesiae suae ministros excitare dignetur, qui spiritu ferventes, ora­tioni instantes, in sancta scientia crescentes, ac in omnibus seipsos bonorum operum exem­plum praebentes, hanc suam vineam optime excolere possint, omnesque exhortari in do­ctrina sana, atque ad salutem instruere, quae est per fidem in Christo Jesu. Strigonii, die 25-a Julii, 1869.

Next

/
Thumbnails
Contents