Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

76 rio sumit? Quomodo, qui sibi ipse imperandi impotens est, apud alios necessario illi offi­cio „Vince te ipsum“ insistere poterit?“ „Bene vivendo et bene docendo populum instruis, quomodo debeat vivere; bene autem docendo, et male vivendo, Deum instruis, quomodo debeat te condemnare,“ ait Auctor operis imperfecti.') Non parum quoque detrimenti e vita hujusmodi clericorum in ipsam quoque re­dundat religionem, ejusque aestimium. Persuasum enim est vulgo fidei catholicae veritatem cum mala mollium Clericorum vita non posse subsistere. Pusillorum utique et infirmorum hoc est, qui non ad pios, castos, et religiosos Sacerdotes, sed ad eos quorum vita est maculata oculos convertunt, indeque de religione coeco plane aestimant judicio. Sed qui huic vitio indulgentes dignitatem sacerdotalem maculare non verentur, in praesentissimo una semper versantur fidei periculo. Vix enim alii monachi, vix aiii Sacer­dotes et Clerici fidei catholicae fiunt desertores, quam molles et effoeminati, qui se vel im­puris amoribus immerserunt, vel illos consectantur. Cum enim ex una parte ferre non pos­sint acerbos conscientiae remorsus, ex altera parte voluptatibus diu assuetis renunciare non velint, sensim sibi falso persuadere satagunt, non esse adeo certa, quae fides catholica de praemiis et poenis alterius vitae docet, „sicque tandem“ ut cum S. Bernardo loquamur, „so­pitur ratio, spiritus extinguitur, tepor ingravescit, derelinquitur timor Domini, victae tandem dantur impudentiae manus, et praesumitur ille temerarius et plenus periculi saltus de excelso in abyssum, de coelo in coenum, de apostolico ministerio ad apostasiam.“ *) Hoc ergo vos terreat periculum, et si quis in vobis Dei metus est, si quae sempiternae salutis vestrae cura vos tangit, si iniquitatis omnis Deum vindicem pertimescitis, expedite vos ab illicitis vincu­lis, ne in ulteriorem aliquando perniciem delabamini. Animadvertite a Malachia propheta angelis comparatos esse Sacerdotes et angelos quoque esse pronunciatos. Angelica ergo de­bet esse Sacerdotum vita, et quemadmodum divinae illae et incorporeae mentes nec nubunt, nec nuptui dantur, sed ab omni immunditie sunt alienissimae; ita sacerdotalis ordinis puritas postulat, ut servandae integritatis coram Deo et Angelis ejus susceptam legem om­nes inconcusse custodiatis. „Nam“ ut S. Leo M. loquitur, „ambigi non potest, crimen ma­gnum admitti, ubi et propositum deseritur, et consecratio violatur; nam si humana pacta non possunt impune calcari, quid iis manebit, qui corruperunt foedera divini sacramenti.“ 3) „Ne igitur vos terreat sarcina continentiae, quae utique levis erit, si Christi erit, erit vero Christi, si fides aderit, quae impetrat a jubente, quod jusserit.“ 4) Nihil ergo propriis tribu­amus viribus, eo quidem minus, quum thesaurum hunc pretiosissimum in vasis portemus fi­ctilibus; sed omnis sollicitudo et omnis fiducia projicienda in illum, qui quemadmodum dedit vel­le, ita dabit et perficere. — Orate igitur et vos — et quidem vigilanter et ferventer — qui protegente et servante Deo puram ducitis vitam, ut adjutorio dexterae Excelsi, et abun­dantia misericordissimae gratiae Domini et perseveretis in eo quod estis, et proficiatis ad id, quod eritis. Orate et vos, qui immemores foederis, condam cum Patre coelesti pacti, degeneres a tramite virtutis deflexistis, et adliucdum forte impuris implicamini vinculis. •Sapiens enim jam in A. T. dicit: „et ut scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat Sapientiae scire, cujus esset hoc donum, adii Domi­num et deprecatus sum illum.“5) Ipseque S. Augustinus, qui vos praeiverat in scelere» 1) Hom. 43. — 2) Serm. in cans. — 3) epist. 92. — 4) S. Aug. de adult, conj. L. II. C. 19.—6) Sap. 8. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents