Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
64 bus haec dicit Dominus: „dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.“1) E praemissis invicte probatur, persuasionem super eo: „ casta nonnisi placere superis“ tam alte mentibus hominum semper insedisse, ut nisi eam generi humano coaevam dicamus, nullam aliam sufficientem ejus rationem assignare valeamus. Ecquis enim consonam omnium populorum lingua, moribus, institutis, religione et climate tantum ab invicem discrepantium super pretio et dignitate castitatis audiens et considerans sententiam non obtutu stet tacito? — eoquidem magis, quum in tanta eos quandoque morum corruptione versatos fuisse teneamus, ut idola sua impudicitia quoque coli posse existimaverint. Sed si gentiles, qui lumine revelationis supernaturalis destituti, in mari velut magno errarunt, quo ferrentur non intelligentes, quia nec viam cernebant, nec Palinurum, quem tuto sequerentur, habebant, si inquam gentiles jam tam praeclare de castitatis virtute sentiebant , „si“ teste S. Ambrosio e) „ipsis gentilibus inter aras et focos venerabilis solet esse virginitas,“ ita ne desipiemus, ut existimemus Agnum sanctum, impollutum, Legislatorem N. Foederis, Verbum Patris aeternum, quod virgines sequi dicuntur quocunque ierit, de castitate deteriora sapuisse? et Christum, qui nos sanctos et perfectos esse jussit, sicut Pater Coelestis perfectus est,3) asseclas suos et in specie ministros et mysteriorum suorum dispensatores, qui legatione pro eo funguntur, tamquam Deo per eos exhortante4) a magni olim pensa virtute castitatis exemisse? et non potius charismata meliora aemulanda jussisse? ■ Largiendum quidem est, coelibatum nunquam ceu legem a divino Magistro aut ejus Apostolis seu fidelibus seu Sacrorum ministris fuisse impositum, et verba cum Christi tum Apostolorum consilii nonnisi tenuisse rationem; sed in ipso divini Magistri consilio pro omnibus, altiora petentibus, praeceptum latet; quum coelibatus a Christo Domino qua medium adipiscendae vitae aeternae sistatur, dum dicit: „sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere capiat.“5) „Quid veracius, quid lucidius dici potest“ quaerit S. Augustinus „Christus dicit, Veritas dicit et Sapientia Dei dicit, eos, qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare seipsos propter regnum coelorum.“ „Nec hoc jubet Dominus, sed hortatur“ ait S. Cyprianus „nec jugum necessitatis imponit, quando manet voluntatis arbitrium liberum. Sed cum habitationes multas apud Patrem esse dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat. Habitacula ista meliora vos petitis, carnis desideria castrantes, majoris gratiae praemium in coelestibus obtinetis6). „Et ideo plus amat virgines Christus“ ait S. Hieronymus „quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat imperatum.“ 7) Ipse etiam Christus Dominus castitatis in Sanctissima sua persona sanctissimum nobis exhibuit exemplum, — imitandum. Ne vero ceu donum absque propria cooperatione nobis obveniens, cogitetur castratio isthaec, sed potius qua animus ad terrena omnia nobis propria, Christo immolanda, promptus, qua directio mentis cuncta regno divino subordinans, urgent verba parabolae, in 1) C. 66. 4. —2) L. de Virginii. — 3) Matth. 5. 48.— 4) 2. Cor. 5. 20. — 5) Matth. 19. 12.—6) De hab. virg.— 7) L. I. cont. Jovin.