Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
62 castitate,“ quin imo super angelos quoque per eamdem quodammodo evehuntur; dum enim illis castitas conditio est naturae, in nobis virtutis eximiae habet rationem, ea ornans hominem puritate, qua in terrestri claruit paradiso, ita ut caro obsequatur spiritui. Nulla alia quam hac virtute ad Deum, sibimet ipsi sufficientissimum propius acceditur, quae virtus teste S. Bernardo *) „angelum de homine facit, et in hoc mortalitatis loco et tempore statum quemdam immortalitatis repraesentat.“ Si virtus castitatis plenum sit laudis opus, cunctis memorabile terris, non est, quod quem mirari subeat, Nos de illa his in pastoralibus litteris disserere. Memores enim horrifici illius „Vae“, quod a Deo per prophetam illis intentatur „qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus,3)“ vae illius, quod Deus per eumdem vatem minatur pastoribus Israel dicens: quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est, non reduxistis, et quod perierat non quaesistis“ s) perbene porro scientes oves Domini nobis commissas de manu nostra fore requirendas, ne tremenda illa prophetae verba unquam aure percipere compellamur : „et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum“ vocem nostram attolendam esse decrevimus coelibatus seu castitatis penes Sacerdotes Christianos perpetuae necessitatem exhibituri. Tribuat Pater misericordiae, fons omnis virtutis et Sanctitatis, ut per paternam humilitatis nostrae vocem ii quidem, qui stolam innocentiae semper immaculatam custodierunt, in sancto magis adhuc atque magis firmentur proposito; — ii vero, qui pactum cum Deo et ejus Ecclesia foedus, ruptis conscientiae et pudoris frenis temerario ausu infregerunt, salutari concussi horrore ad officium et tramitem Agni immaculati poenitentes revertantur. — Absit a vobis, ut nobis de justitia et castitate loquentibus tremefacti cum Felice respondeatis :4) „quod nunc attinet vade: tempore autem opportuno accersam te;“ qui enim scitis non extremum jam vobis illuxisse tempus? Dominumque per humilem vocem nostram jam postrema ad januam cordis vestri pulsare vice! Rumpite moras! ipsum Felicis exemplum reddat unumquemque cautum ! Commisisse cavete, quod mox mutare laboretis! „Obsecro itaque vos Fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.“5) „Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus S. et non estis vestri? Emti enim estis pretio magno.“6) „An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt.Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles etc. regnum Dei possidebuut. Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis innomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.“7) His verbis dum Apostolus fideles ad intemeratam, nulla reparabilem arte castitatem hortatur, testem una agere voluit pretii illius, quo castitas nullo non tempore magni pensa inter Christi asseclas assignatas ob rationes pollere debeat; hostiam corporis nonnisi sanctam Deo placere diserte enuntians. Castitatem toti a suis cunabulis semper probatam fuisse generi humano, pri- 1 1) Epist. 42. — 2) Ezech- 13. 18. — 3) Ezech. 34. — 4) Act. XXIV. 25. — 5) Rom. 12. 1. — 6) I. Cor. 6. — 7) I. Cor. 6. 9—11.