Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

61 XIV. Ab Apostolorum aetate ad nostra usque tempora quoquot Ecclesiae Dei decus ac emolumentum curae cordique habuerunt Ecclesiae Antistites, totis viribus eo connisi sunt, ut quos nacti sunt in vinea Domini cooperatores, ii digne ambularent vocatione sua, atque ut vita ad omnem sanctimoniam et honestatem composita populo praelucerent. Sa­ne S. Pauli Epistolae refertae sunt providis illis ac paternis monitionibus, quibus evangeli- cos suos adjutores exhortatur, ut in omnibus seipsos praebeant bonorum exemplum operum in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum et irreprehensibile, ut is, qui ex ad­verso est, vereatur nihil habens mali dicere de eis; ut modestia eorum nota sit omnibus ho­minibus, ut nemini dent ullam offensionem, ne vituperetur eorum ministerium, ut in omni­bus exhibeant seipsos sicut Dei ministros. Eadem ample edisserunt SS. Hilarius, Ambrosius, Chrysostomus, M. Gregorius et alii, quorum longum foret texere seriem. Atque hinc est, quod vix reperire liceat aliquam ex innumeris, quae in Ecclesia celebratae sunt, Synodis, quae de vita et honestate Clericorum praecipere ad suas pertinere partes non dignovisset. Inter quas eminet SS. Tridentina Synodus, cujus Patres edicere non dubitaverunt, nihil esse, quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vitam et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt; cum enim a rebus saeculi ad altiorem sub­lati locum conspiciantur, in eos tamquam speculum, reliqui oculos conjiciunt, ex iisque su­munt, quod imitentur. Et nonne Sacerdotes omnes in discipulorum suorum persona allo­quitur divinus magister, cum vocaret eos lucem mundi, salem terrae, per quem condiendi essent populi? Ad quae apposite observat S. Ambrosius:‘) „Vides nihil in Sacerdotibus ple- beium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis? Sobriam a nobis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vin­dicat sacerdotalis. Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat? Supergrediamur igitur plebeias opiniones, et strata quaedam gregalis conversationis, ac detritae viae orbitas declinemus, ac vulgaris semitae solum.“ Castitatis gemmam inter Sacerdotis ornamenta primum locum omni jure sibi vin­dicare, suoque splendore ecclesiasticum ordinem mirum in modum condecorare, ex ipsa hu­jus virtutis natura liquet omnino. „O quam pulchra est casta generatio cum claritate“ ait Sapiens „immortalis est enim memoria illius, quoniam apud Deum nota est et apud homi­nes“ seu probatur Deo et hominibus. Nec id mirum; nihil enim sublimius, nihil nobilius ipsa voluntariae ac perpetuae castitatis virtute, quam cum gentiles tum christiani originis esse divinae existimant, cujus memoria sit immortalis, in cujus comparatione omne aurum arena est exigua. „Nulla virtute“ ait Cassianus,2) „tam angelis aequantur homines, quam Nr. 2931. De castitatis virtute velut praecipuo ornamento Cleri. 1) Epist. 10. — 2) Lib. de coli.

Next

/
Thumbnails
Contents