Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

56. Beatissimus Pater pro filialis pietatis hac quoque occasione a nobis non inter­missa contestatione, pro depromtis porro votis, oblata denique pretiosa pectorali cruce, praesentatisque S. Petri obulis grates persolvere, offerentibus bona omnia precari, horum- que auspicem apostolicam benedictionem elargiri dignatus est in Brevi Apostplico, ad me clementissime exarato, quod in triplici lingua, originali nempe latina, hungarica item et slavica eo etiam scopo Vobiscum isthic communico, ut qui animarum curatores estis, Apo­stolid Rescripti tenores ad fidelis populi notitiam ex ambone ocyus perferatis. „Venerabili Fratri Joanni Archiepiscopo Strigoniensi. Pius P. P. IX. Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tuas binas quam li­bentissime accepimus Epistolas, quarum altera die 30. proximi mensis Martii ad Nos scri­pta, altera die 15. nuper elapsi Aprilis ad Nostrum, et hujus Apostolicae sedis Nuntium Vindobonae morantem data, cum quinquagesimus anniversarius rediret dies, quo San­ctam Immaculatam Salutarem Hostiam primitus Deo omnipotenti obtulimus. Ac nullis verbis explicare possumus, Venerabilis Frater, quantam consolationem, laetitiamque Nobis a' rulerint ejusmodi Tuae jucundissimae Litterae. Ex iis enim novimus, quantum fuerit ani­mi Tui, et universi istius Tui Cleri, Populique fidelis, ac totius Hungáriáé gaudium, et exultatio ob eumdem anniversarium diem, et qua solemni celebritate Sacrum Pontificali ritu a Te fuerit peractum, et sermo quoque habitus, maxima in isto Metropolitano Templo adstante fidelium cujusque ordinis, gradus et conditionis frequentia. Intelleximus quoque, Venerabilis Frater, quomodo omnes iidem fideles eodem die exultaverint, illumque splen­didis quibusque significationibus concelebrandum curaverint, et quibus egregiis, omnique laude dignis sensibus singularem suam erga Nos, et hanc Petri Cathedram pietatem, amo­rem et observantiam palam, publiceque profiteri, ac declarare vehementer laetati fuerint. Equidem per Te ipse facile cogitatione assequi poteris, quantam voluptatem perceperimus ex praeclaris hisce declarationibus catholicae Ecclesiae filiis omnino dignis. Itaque maximas Tibi, et isti Tuo Clero, Populoque fideli agimus gratias, et a bonorum omnium largitore Deo humiliter, et indesinenter exposcimus, ut omnia prospera, et salutaria Tibi, Tuoque Clero, ac Populo, cunctisque Hungáriáé Catholicis condedere, ac uberrima divinae suae gra­tiae dona tribuere semper velit. Jam vero gratissimum animum Nostrum Tibi, et ejusdem Hungáriáé Catholicis etiam atque etiam profitemur pro pulcherrima Cruce ad pectus ornan­dum, quam pretiosissimis gemmis ditatam ac distinctam ad Nos mittere voluistis. Atque item maximas grates persolvimus pro piis oblationibus, quas ad gravissimas Nostras, et hujus Sanctae Sedis sublevandas angustias Nobis offerendas curastis. Tibi vero persuadeas veli­mus, potissimam esse benevolentiam, qua Te in Domino complectimur. Cujus quoque cer­tissimum pignus sit Apostolica Benedictio, quam ex intimo corde depromptam, et cum uni­versae felicitatis voto conjunctam Tibi ipsi, Venerabilis Frater, et gregi Tuae vigilantiae concredito, omnibusque Hungáriáé Catholicis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 6. Maii anno 1869. Pontificatus Nostri anuo Vicesimotertio. Pius PP. IX. m. p.“

Next

/
Thumbnails
Contents