Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IX.

41 IX. Consultationum, cum V. Metropolitano Capitulo meo, et DD. VADiaconis tam ordinariis quam surrogatis Strigonii die 7-a, et Tirnaviae die 14-a Aprilis h. a. habitarum, duo objecta fuere, quae neminem Vestrum latere volo, cum sint gravissima, atque ad Vos omnes adtineant. Primum consultationum objectum fuit autonómia Catholicorum in, Hungária. Nostis post multa discrimina rerum, prolixasque consultationes ac pertractatio - nes in eo tandem coalitum fuisse, ut sic dictus praeparatorius Congressus catholicorum tam ecclesiasticorum, quam laicorum convocaretur, cujus esset proponere ac stabilire normas, secundum quas alter cogeretur Congressus,ipsam naturam ac compagem, sive coor­dinationem autonomicorum senatuum catholicorum definiturus. Placuit consilium eo directum, ut etiam viri praeter Praesules praeparatorium Congressum composituri suffragiis Cleri et fidelis populi cujuslibet Dioecesis eligerentur. Praesulibus provincia obtigit normas, secundum quas electiones ad praeparatorium Con­gressum fierent, proponendi, ac stabiliendi, quae priusquam in effectum deducerentur, san­ctione regia muniendae erant. Propositas ab Antistitibus atque a Sua Caes. reg. Aplica Majestate confirmatas electionis normas in praememoratis consultationibus cum DD. VADiaconis communicavi, atque etiam explicui, simul vero declaravi, editum a me iri instructionem super iisdem normis et modo, quo illae ad effectum dirigi debeant. Quod etiam praestiti ope pastorali­um ad V. Clerum et fidelem populum ddto 1-ae curr. meo et Praesulum, in Regni Comi­tiis congregatorum, nomine dimissarum, quas ad quemlibet parochum immediate expedi­endas jussi, nihil in votis habens magis, quam ut illis ocyus quilibet s. Curio potiatur. In pastoralibus his litteris, quas huic circularium litterarum numero inserere placuit, ut illarum isthic quoque vestigium occurreret, continentur normae in electione observandae, cum brevi instructione de modo, qui tenendus erit in electionibus. Indicatur porro in iis­dem tempus, intra quod electiones instituantur oportet. Dies 20-a futuri mensis Junii praestituitur, qua Congressus aperiendus est, unde sequitur, electiones saltem usque 14-am Junii terminandas esse, quo protocolla electionum horsum substerni, factae electiones ist­hic publicari, et electi ad comparendum in Congressu provocari queant. DD. Parochi prae­dictas pastorales litteras fideli populo ex ambone publicent et explicent. DD. VADiaconi, qui ad exigentiam normarum 5. et 6. actum electionis in singulis Districtuum suorum parochiis diri­gent ac moderabuntur, in mutua cum Parochis cointelligentia delata sibi provincia irre- misso zelo defungantur, quibus si quaepiam dubia oborta, vel difficultates obmotae fue­rint, non intermittant mox pro ferenda medela aut expetenda clarificatione ad Officium Dioecesanum se convertere. Qualesnam eligendi sint viri ad Catholicum Congressum, cuilibet Vestrum propria dictabit conscientia. In litteris ddto 10. Januarii h. a. Nr. 227. exaratis commendavi Vobis, eo ut studia vestra conferretis, quo curae Vestrae creditus fidelis populus suffragia sua in illos ad Comitia deputandos viros conferat, quorum vera in Patriam caritas, fides in regem, Nr. 1949. De electioni­bus repraesen­tantium Cleri et fidelium in praeparatorio CatholicoCon- gressu; item de creandis et introducendis scholaribus senatibus.

Next

/
Thumbnails
Contents