Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
23 Natura rei loquitur et apud omnes cordatos in confesso est, familiarum, imo societatis civilis atque ipsius adeo Ecclesiae bonum a recta juventutis institutione repetendum esse; non igitur arbitrio nostro relictum est, institutionem et educationem juventutis in scholis praecipue elementaribus procurare, aut insuperhabere, imo vero ceu ministri Ecclesiae sanctissimis, gravissimique muneris nostri partibus deessemus, si scholam negligeremus, si in illa non velut atrium Ecclesiae, et ceu alteram palaestram suspiceremus, assignatam nobis in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi. Quam in rem si semper alias quoque omni cura incumbendum fuit, hac nostra aetate vigilantiore usque studio eniti in illam omnes pro sua quivis parte debemus. Vultis de familia, de statu publico, de ipsa sancta Dei Ecclesia bene mereri; vultis destinationi vestrae plene respondere, quae est fideles doctrina et Sacramentis pascere , ac in via virtutis ad aeternam beatitudi- nem perducere ; vultis cum venerit Princeps Pastorum immarcescibilem gloriae coronam recipere; educationi et institutioni prolium in scholis vires vestras impendite. Date operam, ut proles a tenerrima aetate in prima innocentia conserventur, quasi primitiae Deo consecratae. Peculiarem hanc curam ipse Christus Dominus Vobis imposuit, dum gravissimam poenam comminatus est iis, qui vel unum parvulorum scandalisaverit; pueros enim scandalisat non tantum is, qui eos ad malum pravo exemplo inducit, sed etiam is, qui eos necessaria sibi institutione privat. Perpendite, quam uberem hujus vestrae sollicitudinis fructum percepturi sitis; „Pueri enim,“ ait celeberrimus Gerson'), „apti sunt ad accipienda bonorum studiorum exordia. Utres sunt recentes pro liquoribus optimis; novellae praeterea plantationes, quae sequuntur, quo ducentis manus deflexerit.“ Facilis et mollis est prolium animus ad suscipiendam quamcunque virtutis figuram, et peritus artifex non multo labore in eo efformabit, quodcunque voluerit. Cogitate porro bonam et piam institutionem a teneris annis optimum esse praesidium ad sanctum totius vitae progressum, ut a Sapiente demonstratum fuit: „Fili, inquit, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam“2) et alibi3): „Adolescens juxta viam suam etiamsi senuerit, non recedet ab ea.“ Dum e contrario, si prima parvulorum institutio neglecta fuerit, ita, ut ignorantia, et vitiis sordescant, damnum profecto iisdem infertur irreparabile, juxta illud Jeremiae: 4) „Si potest mutare aethiops pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.“ Pensate denique nihil jucundius esse, quam conversari in medio parvulorum, „quorum Angeli semper vident faciem Patris, qui in coelis est.“ 5) Agite, ne ad Vos applicari queant, quae pro coronide appono verba S. Joannis Chrysost. *’): „Sicuti si pastor gregem suum non pascit, ex fame macies quaedam, et attenuatio in ovibus inducitur, quae laethalem morbum ingenerat; sic ubi populus sui pastoris spiritualem famem coelestis doctrinae patitur, ibi est omnis pietatis et Religionis exterminium, et Christianae disciplinae exilium. Ubi non est scientia animae, ibi non est bonum.“ Datum Strigonii, festo Purificationis B. M. V. die 2 a Februarii, 1869. Joannes m. p. Archi-Episcopus. 1) De puer, ad Christ, trah, Consid. I.—2) Eecl. 6. 18. — 3) Prov. 22. 6 __4) 13. 23. — 5)Matth. 18. 10. —• 6) Hom. 54. in Gen.