Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. III.
15 et Patriam hanc nostram, in extremo fortunae cardine nutantem beneficiis gratias agamus.— Non fuit ullus mortalium repertus, qui post imperatoriae Majestatis et S. R. I. subsidia desperatis rebus nostris, majoribus, quam Tua Beatitudo praesto fuisset auxiliis. Nam praeter ingentem pecuniarum vim, et alia Tuae Beatitudinis in nos collata beneficia, opportune admodum aestate proxima ejusdem in Hungáriám venit exercitus, quo reliquis Suae Majestatis copiis adjuncto, Strigonium et Visegradum sunt recuperata. Utinam autem ea temporum vigeret felicitas, et eo loco res nostrae positae essent, quo Tuae Beatitudini et Sanctae Sedi Apostolicae pares his meritis gratias referre liceret.“ (V. Katona 1. 27.) — Ut a- deo nos gratitudinis etiam vinculis specialius S. Sedi Apostolicae obstringamur. Meminerimus porro, Religionis et Ecclesiae catholicae hostium, qui hoc tempore et plurimi sunt et potentes, eo ultimo tendere consilia, studia ac molimina, ut evertant Sedem illam „quae est Ecclesiarum omnium Mater et Magistra“ (Con. Trid. sess. VII. de Bapt. c. 3.), et centrum indefectibile catholicae unitatis, in quo velut in arce, Petrus per Romanum Pontificem loquitur (Cone. Chalced. c. 3.), semperque in suis successoribus vivit (Cone. Ephes. act. III.), praesidet et praestat veritatem (S. Petr. Chrys. ep. ad Eutich.). Nos proinde obolis nostris S. Sedis Apostolicae indigentias sublevando, propriae rei nostrae prospicere, simul vero causam justissimam, causam ipsius Dei et Ecclesiae, causam recti et legitimi ordinis, ac ideo sanctum, praestantissimumque finem promovere. Datum Strigonii, die 27-a Januarii, 1869. Per translationem D. parochi Joannis Szabó ad Nemcsény in vacantiam recidit beneficium parochiale in Nagyszelezsény. Qui ad beneficium hoc promoveri desideraverint, supplices suos, usque finem mensis Februarii a. h. mihi substernant. Strigonii, die 27-a Januarii, 1869. Nr. 479. Concursus pro beneficio pa- rochiali Nagyszelezsény. Decretum sic sonat: „Quum sacerdos quidam e Dioecesi Tuscanensi Sacrorum Rituum Congregationi pro opportuna solutione sequens proposuerit dubium, scilicet: In Missis quotidianis de requiem sacerdos, sive ratione eleemosynae, sive legati, private celebrans pro aliqua aut pro aliquibus determinatis personis defunctis, d e b e t n e indiscriminatim dicere primam orationem, Deus qui inter Apostoli cos etc. primo loco in missali assignatam? An potius loco dictae primae orationis tenetur aliam dicere ex diversis in eodem missali positis, quae conveniat ei, aut iis determinatis personis, pro quibus Missam applicet ? Sacra eadem congregatio in ordinariis comitiis ad Quirinale subsignata die coadunata proposito dubio rescribere rata est: Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Die 16. Sept. 1865.“ Strigonii, die 27-a Januarii, 1869. Nr. 533. S. E. Congregationis Decretam de orationibus in Missa privata pro defanctis dicendis.